Sed cum sit summum pictoris
opus historia, in qua quidem omnis rerum copia et elegantia adesse debet,
curandum est ut non modo hominem, verum et equum et canem et alia animantia et
res omnes visu dignissimas pulchre pingere, quoad per ingenium id liceat,
discamus, quo varietas et copia rerum, sine quibus nulla laudatur historia, in
nostris rebus minime desideretur. Magnum id quidem atque nulli antiquorum
concessum, ut omni in re, non dico praestaret, sed vel mediocriter esset
doctus. Tamen omni studio enitendum censeo, ne nobis negligentia nostra ea deficiant,
quae et laudem afferunt permagnam si assequantur, et vituperationem si
negligantur. Nicias Atheniensis pictor diligentissime pinxit mulieres.
At Zeuxim muliebri in corpore pingendo plurimum aliis praestitisse ferunt. Eraclides navibus pingendis claruit. Serapion
nequibat hominem pingere, caeteras plane res pulcherrime pingebat. Dionysius
nihil nisi hominem poterat. Alexander is qui Pompeii porticum pinxit,
quadrupedes omnes, maximeque canes, egregie faciebat. Aurelius, quod semper
amaret, solum deas, in earumque simulacris amatos vultus exprimere gaudebat.
Phidias in deorum maiestate demonstranda quam in hominum pulchritudine
elaborabat. Euphranori dignitatem heroum simulari cordi admodum erat, in eaque
caeteros antecelluit. Itaque cuique
non aequa facultas affuit. Proprias enim dotes natura singulis ingeniis
elargita est, quibus non usque adeo contenti esse debemus, ut quid ultra
possimus intentatum relinquamus. Sed et naturae dotes industria, studio atque
exercitatione colendae, augendaeque sunt, et praeterea nihil quod ad laudem
pertineat, negligentia praetermissum a nobis videri decet.
|