Caeterum cum historiam picturi sumus, prius diutius excogitabimus
quonam ordine et quibus modis eam componere pulcherrimum sit. Modulosque in
chartis conicientes, tum totam historiam, tum singulas eiusdem historiae partes
commentabimur, amicosque omnes in ea re consulemus. Denique omnia apud nos ita praemeditata esse
elaborabimus, ut nihil in opere futurum sit, quod non optime qua id sit parte
locandum intelligamus. Quove id certius teneamus, modulos in parallelos
dividere iuvabit, ut in publico opere cuncta, veluti ex privatis commentariis
ducta, suis sedibus collocentur. In opere vero perficiendo eam diligentiam adhibebimus
quae sit coniuncta celeritati agendi, quam neque taedium a prosequendo
deterreat, neque cupiditas perficiendi praecipitet. Interlaxandus
interdum negotii labor est recreandusque animus, neque id agendum quod plerique
faciunt, ut plura opera assumant, hoc ordiantur, hoc inchoatum atque
imperfectum abiciant. Sed quae
coeperis opera, ea omni ex parte perfecta reddenda sunt. Cuidam, cum imaginem ostenderet, dicenti: hanc
modo pinxi, respondit Apelles: te quidem tacente id sane perspicuum est, quin
et miror non plures huiuscemodi abs te esse pictas. Vidi ego aliquos tum
pictores atque sculptores, tum rhetores et poetas, si qui nostra aetate aut
rhetores aut poetae appellandi sunt, flagranti studio aliquod opus aggredi, qui
postea, dum ardor ille ingenii deferbuit, inchoatum ac rude opus deserunt,
novaque cupiditate aliud agendi ad novissima sese conferunt. Quos ego
homines profecto vitupero. Nam omnes
qui sua posteris grata et accepta fore opera cupiunt, multo ante meditari opus
oportet, quod multa diligentia perfectum reddant. Siquidem non paucis in rebus
ipsa diligentia grata non minus est quam omne ingenium. Sed vitanda est
superflua illa, ut ita loquar, superstitio eorum qui, dum omni vitio sua
penitus carere et nimis polita esse volunt, prius contritum opus vetustate
efficiunt quam absolutum sit. Protogenem soliti erant vituperare antiqui
pictores quod nesciret manum a tabula amovere. Merito id quidem, nam conari
sane oportet ut pro ingenii viribus quantum sat sit diligentia rebus
adhibeatur, sed in omni re plus velle quam vel possis vel deceat, pertinacis
est non diligentis.
|