Iterum ad superficiem
redeamus. Docuimus quo pacto una per fimbriam qualitas superficiei inhaereat.
Sequitur ut altera superficierum qualitas referatur, quae est, ut ita loquar,
tamquam cutis per totum superficiei dorsum distenta. Ea in tres divisa est, nam
alia uniformis et plana, alia tuberosa et sphaerica, alia incurva et concava
dicitur. Quarto loco his addendae sunt superficies quae ex duabus harum
superficierum compositae sunt. De his postea. Nunc de primis: plana superficies ea est quam in quavis parte sui recta
superducta regula aeque contingat. Huic persimilis erit superficies purissimae
aquae. Sphaerica superficies dorsum sphaerae imitatur. Sphaeram diffiniunt
corpus rotundum in omnes partes volubile cuius in medio punctus inest a quo
extremae omnes illius corporis partes aeque distant. Concava superficies ea est
quae interius extremum sub ultima, ut ita dixerim, cute sphaerae subiacet, ut
sunt in textis ovorum intimae superficies. Composita vero superficies ea est quae
una dimensione planitiem, altera aut concavam aut sphaericam superficiem
imitetur, quales sunt interiores fistularum et exteriores columnarum
superficies.
|