Hic solitus sum apud
familiares regulam exponere: quo plures radiorum videndo occupentur, eo
quantitatem prospectam grandiorem existimari; quo autem pauciores, eo minorem.
Caeterum ii radii extremi dentatim universam fimbriam superficiei
comprehendentes ipsam totam superficiem quasi cavea circumducunt. Unde illud
aiunt visum per pyramidem radiosam fieri. Dicendum idcirco est pyramis quid sit, quove pacto
ea radiis construatur. Eam
nos nostra Minerva describamus. Pyramis est figura corporis oblongi ab cuius basi omnes lineae rectae
sursum protractae ad unicam cuspidem conterminent. Basis pyramidis visa
superficies est, latera pyramidis radii ipsi visivi quos extrinsecos nuncupari
diximus. Cuspis pyramidis
illic intra oculum considet, ubi in unum anguli quantitatum in triangulis
conveniunt. Hactenus de
extrinsecis radiis ex quibus pyramis concipitur, qua omni ex ratione constat
multum interesse quae intervalla inter superficiem et oculum interiaceant.
Sequitur ut de mediis radiis dicendum sit. Radii medii sunt ea multitudo
radiorum quae ab radiis extrinsecis septa intra pyramidem continetur. Atque hi
quidem radii id agunt quod aiunt camaleonta animal et huiusmodi feras metu
conterritas solere propinquarum rerum colores suscipere ne a venatoribus facile
reperiantur. Hoc ipsum medii radii exequuntur, nam a contactu superficiei usque
ad cuspidem pyramidis toto tractu ita colorum et luminum reperta varietate
inficiuntur, ut quovis loco rumperentur, eodem loco ipsum inhaustum lumen atque
eundem colorem expromerent. Ac de his mediis radiis re primum ipsa cognitum est
eos multo intervallo deficere aciemque hebetiorem agere. Demum id cur ita sit
ratio reperta est, nam cum iidem ceterique omnes radii visivi luminibus et
coloribus imbuti atque graves aerem pervadant sitque aer ipse nonnulla
crassitudine suffusus, fit ut multa pars oneris, dum aerem perterebrant, fessis
radiis deficiat. Idcirco
recte aiunt quo maior distantia sit, eo superficiem subobscuriorem et magis
fuscam videri.
|