Restat ut de centrico radio
dicamus. Centricum radium dicimus eum qui solus ita quantitatem feriat ut
utrinque anguli angulis sibi cohaerentibus respondeant. Equidem et quod ad hunc
centricum radium attinet verissimum est hunc esse omnium radiorum acerrimum et
vivacissimum. Neque negandum est quantitatem nunquam maiorem videri quam cum
centricus in eam radius institerit. Possent plura de centrici radii vi et
officio referri. Tantum hoc non praetermittatur, hunc unicum radium quasi unita
quadam congressione a caeteris radiis constipatum foveri, ut merito dux
radiorum plane ac princeps dici debeat. Reliqua vero, quae ad ostentandum
ingenium pertinuissent magis quam ad ea de quibus dicere instituimus,
praetereantur. Multa etiam de
radiis suis locis accommodatius dicentur. Hoc autem loco sit, quantum
commentariorum brevitas postulat, satis ea retulisse ex quibus dubitet nemo hoc
ita esse quod quidem satis demonstratum puto: intervallo scilicet centricique
radii positione mutatis illico superficiem alteratam videri. Nam ea quidem aut
minor aut maior aut denique pro linearum et angulorum inter se concinnitate
immutata apparebit. Centrici ergo positio distantiaque ad certitudinem visus
plurimum conferunt. Est quoque tertium aliquid ex quo superficies difformes et
variae intuentibus exhibeantur. Id quidem est luminum receptio. Nam videre licet
in sphaerica atque concava superficie, si unicum tantum adsit lumen, una parte
subobscuram alia clariorem esse superficiem, ac eodem intervallo centricaque
positione pristina manente, modo ea ipsa superficies diverso quam prius lumine
subiaceat, videbis fuscas illic esse partes eas quae sub diverso antea lumine
sitae clarebant, atque esse easdem claras quae prius obumbratae erant. Tum
etiam si plura circumstent lumina, pro luminum numero et viribus variae suis
locis maculae candoris et obscuritatis micabunt. Haec res experimento ipso
comprobatur.
|