Sed hic locus admonet ut de
luminibus et coloribus aliqua referamus. Colores a luminibus variari palam est,
siquidem omnis color non idem conspectu est in umbra ac sub radiis luminum
positus. Nam umbra fuscum colorem, lumen vero clarum et apertum exhibet. Dicunt
philosophi posse videri nil quod ipsum non sit lumine coloreque vestitum.
Maxima idcirco inter colores et lumina cognatio est ad visum agendum, quae
quanta sit hinc intelligitur, quod lumine pereunte colores ipsi quoque pereunt,
redeunteque luce una et ipsi cum viribus luminum colores restaurantur. Quae res
cum ita sit, videndum est ergo de coloribus primo. Dehinc investigabimus
quemadmodum colores sub luminibus varientur. Missam faciamus illam
philosophorum disceptationem qua primi ortus colorum investigantur. Nam quid
iuvat pictorem novisse quonam pacto ex rari et densi aut ex calidi et sicci
frigidi humidique permixtione color extet? Neque tamen eos philosophantes
aspernandos putem qui de coloribus ita disputant ut species colorum esse numero
septem statuant: album atque nigrum duo colorum extrema, unum quidem
intermedium, tum inter quodque extremum atque ipsum medium binos, quod alter
plus altero de extremo sapiat, quasi de limite ambigentes, collocant. Pictorem
sane novisse sat est qui sint colores et quibus in pictura modis iisdem utendum
sit. Nolim a peritioribus redargui, qui dum philosophos sectantur, duos tantum
esse in rerum natura integros colores asserunt, album et nigrum, caeteros autem
omnes ex duorum permixtione istorum oriri. Ego quidem ut pictor de coloribus
ita sentio permixtionibus colorum alios oriri colores paene infinitos, sed esse
apud pictores colorum vera genera pro numero elementorum quattuor, ex quibus
plurimae species educantur. Namque est igneus, ut ita loquar, color quem rubeum
vocant, tum et aeris qui celestis seu caesius dicitur, aquaeque color viridis;
terra vero cinereum colorem habet. Caeteros omnes colores veluti diaspri et porphyrii
lapidis ex permixtione factos videmus. Genera ergo colorum quattuor quorum pro
albi et nigri admixtione sunt species admodum innumerabiles. Narn videmus
frondes virentes gradibus deserere viriditatem quoad albescant. Idque ipsum
videmus in ipso aere ut circa horizontem plerunque albente vapore suffusus
sensim ad proprium colorem redeat. Tum et in rosis hoc videmus ut aliae
plenam et incensam purpuram, aliae genas virgineas, aliae candidum ebur
imitentur. Terrae quoque color pro albi et nigri admixtione suas species habet.
|