Partes trianguli visivi
sunt anguli ipsi et radii, qui quidem erunt in proportionalibus quantitatibus
admodum pares ac in non proportionalibus erunt dispares; tum et altera istarum
non proportionalium visa quantitas aut pluros occupabit radios aut pauciores.
Nosti ergo quemadmodum minor triangulus aliquis maiori proportionalis sit, et
meministi ex triangulis pyramidem visivam construi. Ergo omnis noster sermo de
triangulis habitus ad pyramidem traducatur, ac persuasum quidem apud nos sit nullas
quantitates superficiei, quae aeque ab intercisione sui distent, in pictura
alterationem aliquam facere. Nam sunt illae quidem aequedistantes quantitates
in omni aequedistanti intercisione suis proportionalibus pares. Quae res cum
ita sit, sequitur illud quod non alteratis quantitatibus ex quibus fimbria
efficitur nulla fimbriae alteratio in pictura succedit. Itaque illud manifestum
est omnem pyramidis visivae intercisionem a visa superficie aequedistantem illi
prospectae superficiei esse conproportionalem.
|