Referamus brevissime aliqua
de quantitatibus non aequedistantibus, quibus perceptis facilis erit omnis non
aequedistantis superficiei cognitio. Quantitatum ergo non aequedistantium aliae
radiis visivis collineares, aliae radiis aliquibus visivis aequedistantes sunt.
Quantitates radiis collineares, quoniam triangulum non efficiant radiorumque
numerum non occupent, locum idcirco nullum in intercisione adipiscuntur. At in
quantitatibus radiis visivis aequedistantibus quanto qui maior est angulus ad
basim trianguli erit obtusior, tanto ea quantitas minus radiorum excipiet atque
idcirco in intercisione minus obtinebit spatii. Superficiem quantitatibus
contegi diximus; at cum in superficiebus non raro eveniat ut in ea sint
quantitates aliquae aeque ab intercisione distantes, caeterae vero eiusdem
superficiei quantitates non aequedistent, eam ob rem fit ut quae in superficie
adsunt aequedistantes quantitates, hae solae in pictura nullam alterationem
faciant. Quae vero quantitates non aequedistant, hae quanto angulum qui in
triangulo sit <ad basim> maior obtusiorem habebunt, tanto plus
alterationis accipient.
|