Denique his omnibus addenda
illa philosophorum opinio est qua affirmant, si coelum, sidera, maria, montes,
animantiaque ipsa atque deinceps corpora omnia dimidio quam sint minora,
superis ita volentibus, redderentur, fore ut nobis quaeque videantur nulla ex
parte ac nunc sint diminuta apparerent. Nam magnum, parvum, longum, breve,
altum, infimum, latum, arctum, clarum, obscurum, <luminosum>, tenebrosum
et huiusmodi omnia, quae cum possint rebus adesse et non adesse, ea philosophi
accidentia nuncuparunt, huiusmodi sunt ut omnis earum cognitio fiat
comparatione. Aeneam inquit Virgilius totis humeris supra homines
extare, at is, si Polyphemo comparetur, pygmaeus videbitur. Euryalum
pulcherrimum fuisse tradunt, qui si Ganymedi a diis rapto comparetur, fortassis
deformis videatur. Apud Hispanos
pleraeque virgines candidae putantur, quae apud Germanos fuscae et atri coloris
haberentur. Ebur argentumque colore alba sunt, quae si cigno aut niveis linteis
comparentur, subpallentia videantur. Hac ratione in pictura tersissimae ac
fulgentissimae quidem superficies apparent, cum illic albi ad nigrum eadem quae
est in rebus ipsis luminati ad umbrosum proportio sit. Itaque comparationibus
haec omnia discuntur. Inest enim in comparandis rebus vis, ut quid plus, quid
minus, quidve aequale adsit, intelligamus. Ex quo magnum esse dicimus quod sit
hoc parvo maius, maximum quod sit hoc magno maius, lucidum quod sit obscuro
clarius, lucidissimum quod sit hoc claro lucidius. Fit quidem comparatio ad res
imprimis notissimas. Sed cum sit homo rerum omnium homini notissimus, fortassis
Protagoras, hominem inquiens modum et mensuram rerum omnium esse, hoc ipsum
intelligebat rerum omnium accidentia hominis accidentibus recte comparari atque
cognosci. Haec eo spectant ut intelligamus in pictura quantulacunque pinxeris
corpora, ea pro illic picti hominis commensuratione grandia aut pusilla videri.
Hanc sane vim comparationis pulcherrime omnium antiquorum prospexisse Timanthes
mihi videri solet, qui pictor, ut aiunt, Cyclopem dormientem parva in tabella
pingens fecit iuxta satyros pollicem dormientis amplectentes ut ea satyrorum
commensuratione dormiens multo maximus videretur.
|