Haec cum ita sint, ipse idcirco optimum hunc adinveni modum. In
caeteris omnibus eandem illam et centrici puncti et lineae iacentis divisionem
et a puncto linearum ductionem ad singulas iacentis lineae divisiones
prosequor. Sed in successivis
quantitatibus transversis hunc modum servo. Habeo areolam in qua describo
lineam unam rectam. Hanc divido per eas partes in quas iacens linea quadranguli
divisa est. Dehinc pono sursum ab hac linea punctum unicum ad alterum lineae
caput perpendicularem tam alte quam est in quadrangulo centricus punctus a
iacente divisa quadranguli linea distans, ab hocque puncto ad singulas huius
ipsius lineae divisiones singulas lineas duco. Tum quantam velim distantiam
esse inter spectantis oculum et picturam statuo, atque illic statuto intercisionis
loco, perpendiculari, ut aiunt mathematici, linea intercisionem omnium
linearum, quas ea invenerit, efficio. Perpendicularis quidem linea est ea quae aliam rectam lineam dividens
angulos utrinque circa se rectos habeat. Igitur haec mihi perpendicularis linea
suis percisionibus terminos dabit omnis distantiae quae inter transversas
aequedistantes pavimenti lineas esse debeat. Quo pacto omnes pavimenti
parallelos descriptos habeo. Est enim parallelus spatium quod intersit inter
duas aequedistantes lineas de quibus supra nonnihil tetigimus. Qui quidem quam recte descripti sint
inditio erit, si una eademque recta continuata linea in picto pavimento
coadiunctorum quadrangulorum diameter sit. Est quidem apud mathematicos
diameter quadranguli recta quaedam linea ab angulo ad sibi oppositum angulum
ducta, quae in duas partes quandrangulum dividat ita ut ex quadrangulo duos
triangulos efficiat. His ergo diligenter absolutis, unam item superduco
transversam aeque a ceteris inferioribus distantem lineam, quae duo stantia
magni quadrati latera secet, perque punctum centricum permeet. Haec mihi quidem linea est terminus atque
limes, quem nulla non plus alta quam sit visentis oculus quantitas excedat.
Eaque quod punctum centricum pervadat, idcirco centrica dicatur. Ex quo fit ut
qui picti homines in ulteriori parallelo steterint, iidem longe minores sint
quam qui in anterioribus adstant, quam rem quidem a natura ipsa ita ostendi
palam est. Nam in templis perambulantium hominum capita videmus fere in altum
aequalia nutare, pedes vero eorum qui longius absint forte ad genu anteriorum
respondere.
|