LIBER II.
Sed quoniam hoc perdiscendi
studium forte nimis laboriosum iuvenibus videri potest, idcirco hoc loco
ostendendum censeo quam sit pictura non indigna, in qua omnem operam et studium
consumamus. Nam habet ea quidem in se vim admodum divinam non modo ut quod de
amicitia dicunt, absentes pictura praesentes esse faciat, verum etiam defunctos
longa post saecula viventibus exhibeat, ut summa cum artificis admiratione ac
visentium voluptate cognoscantur. Refert Plutarchus Cassandrum unum ex
Alexandri ducibus, quod simulacrum iam defuncti Alexandri intueretur, in quo
regis maiestatem cognovisset, toto cum corpore trepidasse, Agesilaumque Lacenam,
quod se esse admodum deformem intelligeret, suam recusasse a posteris effigiem
cognosci, eaque de re neque pingi a quoquam neque fingi voluisse. Itaque vultus
defunctorum per picturam quodammodo vitam praelongam degunt. Quod vero pictura
deos expresserit quos gentes venerentur, maximum id quidem mortalibus donum
fuisse censendum est, nam ad pietatem qua superis coniuncti sumus, atque ad
animos integra quadam cum religione detinendos nimium pictura profuit. Phidias
in Elide Iovem fecisse dicitur, cuius pulchritudo non parum receptae religioni
adiecerit. Iam vero ad delitias animi honestissimas atque ad rerum decus
quantum conferat pictura, cum aliunde tum hinc maxime licet videre, quod nullam
ferme dabis rem usque adeo pretiosam, quam picturae societas non longe cariorem
multoque gratiosissimam efficiat. Ebur, gemmae et istiusmodi cara omnia
pictoris manu fiunt pretiosiora. Aurum quoque ipsum picturae arte elaboratum
longe plurimo auro penditur. Quin vel plumbum, metallorum vilissimum, si
Phidiae aut Praxitelis manu in simulacrum aliquod deductum sit, argento rudi
atque inelaborato esse pretiosius fortassis videbitur. Zeuxis pictor suas res donare ceperat, quoniam, ut
idem aiebat, pretio emi non possent. Nullum enim pretium existimabat inveniri
quod satisfaceret huic qui fingendis aut pingendis animantibus quasi alterum
sese inter mortales deum praestaret.
|