Has ergo laudes habet
pictura, ut ea instructi cum opera sua admirari videant, tum deo se paene
simillimos esse intelligant. Quid, quod omnium artium vel magistra vel sane
praecipuum pictura ornamentum est? Nam architectus quidem epistilia,
capitula, bases, columnas fastigiaque et huiusmodi caeteras omnes aedificiorum
laudes, ni fallor, ab ipso tantum pictore sumpsit. Pictoris enim regula et arte lapicida, sculptor,
omnesque fabrorum officinae omnesque fabriles artes diriguntur. Denique
nulla paene ars non penitus abiectissima reperietur quae picturam non spectet,
ut in rebus quicquid adsit decoris, id a pictura sumptum audeam dicere. Sed et
hoc in primis honore a maioribus honestata pictura est ut, cum caeteri ferme
omnes artifices fabri nuncuparentur, solus pictor in fabrorum numero non esset
habitus. Quae cum ita sint, consuevi inter familiares dicere picturae
inventorem fuisse, poetarum sententia, Narcissum illum qui sit in florem
versus, nam cum sit omnium artium flos pictura, tum de Narcisso omnis fabula
pulchre ad rem ipsam perapta erit. Quid
est enim aliud pingere quam arte superficiem illam fontis amplecti? Censebat
Quintilianus priscos pictores solitos umbras ad solem circumscribere, demum
additamentis artem excrevisse. Sunt qui referant Phyloclem quendam Aegyptium et
Cleantem nescio quem inter primos huius artis repertores fuisse. Aegyptii
affirmant sex millibus annorum apud se picturam in usu fuisse prius quam in
Graeciam esset translata. E
Graecia vero in Italiam dicunt nostri venisse picturam post Marcelli victorias
ex Sicilia. Sed non multum interest aut primos pictores aut picturae inventores
tenuisse, quando quidem non historiam picturae ut Plinius sed artem novissime
recenseamus, de qua hac aetate nulla scriptorum veterum monumenta quae ipse
viderim extant, tametsi ferunt Euphranorem Isthmium nonnihil de symmetria et
coloribus scripsisse, Antigonum et Xenocratem de picturis aliqua litteris
mandasse, tum et Apellem ad Perseum de pictura conscripsisse. Refert
Laertius Diogenes Demetrium quoque philosophum picturam commentatum fuisse. Tum
etiam existimo, cum caeterae omnes bonae artes monumentis litterarum a
maioribus nostris commendatae fuerint, picturam quoque a nostris Italis non
fuisse scriptoribus neglectam. Nam
fuere quidem antiquissimi in Italia Etrusci pingendi arte omnium peritissimi.
|