Censet Trismegistus
vetustissimus scriptor una cum religione sculpturam et picturam exortam: sic
enim inquit ad Asclepium: humanitas memor naturae et originis suae deos ex sui
vultus similitudine figuravit. Sed quis negabit omnibus in rebus cum publicis
tum privatis, profanis religiosisque picturam sibi honestissimas partes
vendicasse, ut nullum artificium apud mortales tanti ab omnibus existimatum
inveniam? Referuntur de tabulis pictis pretia paene incredibilia. Aristides
Thebanus picturam unicam centum talentis vendidit. Rhodum non incensam a Demetrio rege, ne Protogenis
tabula periret, referunt. Rhodum ergo unica pictura fuisse ab hostibus
redemptam possumus affirmare. Multa praeterea huiusmodi a scriptoribus collecta
sunt, quibus aperte intelligas semper bonos pictores in summa laude et honore
apud omnes fuisse versatos, ut etiam nobilissimi ac praestantissimi cives
philosophique et reges non modo pictis rebus sed pingendis quoque maxime
delectarentur. L. Manilius civis Romanus et Fabius homo in urbe
nobilissimus pictores fuerunt. Turpilius eques Romanus Veronae pinxit. Sitedius
pretorius et proconsularis pingendo nomen adeptus est. Pacuvius poeta tragicus,
Ennii poetae nepos ex filia, Herculem in foro pinxit. Socrates, Plato
Metrodorusque Pyrrhoque philosophi pictura claruere. Nero, Valentinianusque
atque Alexander Severus imperatores pingendi studiosissimi fuere. Longum esset
referre quot principes quotve reges huic nobilissimae arti dediti fuerint. Tum
etiam minime decet omnem pictorum veterum turbam recensere, quae quidem quanta
fuerit hinc conspici potest quod Demetrio Phalereo, Phanostrati filio,
trecentaesexaginta statuae partim equestres partim in curribus et bigis ferme
intra quadringentos dies fuere consumatae. Ea vero in urbe, in qua tantus
fuerit sculptorum numerus, utrum et pictores non paucos fuisse arbitrabimur?
Sunt quidem cognatae artes eodemque ingenio pictura et sculptura nutritae. Sed ipse pictoris ingenium, quod in re
longe difficillima versetur, semper praeferam. Verum ad rem redeamus.
|