Ingens namque fuit et
pictorum et sculptorum illis temporibus turba, cum et principes et plebei et
docti atque indocti pictura delectabantur, cumque inter primas ex provinciis
praedas signa et tabulas in theatris exponebant; eoque processit res ut Paulus
Aemilius caeterique non pauci Romani cives filios inter bonas artes ad bene
beateque vivendum picturam edocerent. Qui mos optimus apud Graecos maxime
observabatur, ut ingenui et libere educati adolescentes, una cum litteris,
geometria et musica, pingendi quoque arte instruerentur. Quin et feminis etiam haec pingendi facultas
honori fuit. Martia, Varronis filia, quod pinxerit apud scriptores celebratur.
Ac fuit quidem tanta in laude et honore pictura ut apud Graecos caveretur
edicto ne servis picturam discere liceret; neque id quidem iniuria, nam est
pingendi ars profecto liberalibus ingeniis et nobilissimis animis dignissima,
maximumque optimi et praestantissimi ingenii apud me semper fuit inditium
illius quem in pictura vehementer delectari intelligerem. Tametsi haec una ars
et doctis et indoctis aeque admodum grata est, quae res nulla fere alia in arte
evenit ut quod peritos delectat imperitos quoque moveat. Neque facile quempiam invenies qui non maiorem in
modum optet se in pictura profecisse. Ipsam denique naturam pingendo delectari
manifestum est. Videmus enim naturam ut saepe in marmoribus
hippocentauros regumque barbatas facies effigiet. Quin et aiunt in gemma Pyrrhi novem musas cum suis
insignibus distincte a natura ipsa fuisse depictas. Adde his quod nulla ferme
ars est in qua perdiscenda ac exercenda omnis aetas et peritorum et imperitorum
tanta cum voluptate versetur. Liceat de me ipso profiteri. Si quando me animi voluptatis causa ad
pingendum confero, quod facio sane persaepius cum ab aliis negotiis otium
suppeditat, tanta cum voluptate in opere perficiendo insisto ut tertiam et
quartam quoque horam elapsam esse postea vix possim credere.
|