Picturam igitur
circumscriptio, compositio et luminum receptio perficiunt. De his ergo sequitur
ut quam brevissime dicamus. Et primo de circumscriptione. Circumscriptio quidem
ea est quae lineis ambitum fimbriarum in pictura conscribit. In hac Parrhasium
pictorem eum, cum quo est apud Xenophontem Socratis sermo, pulchre peritum
fuisse tradunt, illum enim lineas subtilissime examinasse aiunt. In hac vero
circumscriptione illud praecipue servandum censeo, ut ea fiat lineis quam
tenuissimis atque admodum visum fugientibus; cuiusmodi Apellem pictorem
exerceri solitum ac cum Protogene certasse referunt. Nam est circumscriptio
aliud nihil quam fimbriarum notatio, quae quidem si valde apparenti linea fiat,
non margines superficierum in pictura sed rimulae aliquae apparebunt. Tum
cuperem aliud nihil circumscriptione nisi fimbriarum ambitum prosequi, in qua
quidem vehementer exercendum affirmo. Nulla enim compositio nullaque luminum
receptio non adhibita circumscriptione laudabitur. At sola circumscriptio
plerunque gratissima est. Circumscriptioni igitur opera detur, ad quam quidem
bellissime tenendam nihil accomodatius inveniri posse existimo quam id velum
quod ipse inter familiares meos sum solitus appellare intercisionem, cuius ego
usum nunc primum adinveni. Id istiusmodi est: velum filo tenuissimo et rare
textum quovis colore pertinctum filis grossioribus in parallelas portiones
quadras quot libeat distinctum telarioque distentum. Quod quidem inter corpus
repraesentandum atque oculum constituo, ut per veli raritates pyramis visiva
penetret. Habet enim haec veli intercisio profecto commoda in se non pauca,
primo quod easdem semper immotas superticies referat, nam positis terminis
illico pristinam pyramidis cuspidem reperies, quae res absque intercisione sane
perdifficillima est. Et nosti
quam sit impossibile aliquid pingendo recte imitari quod non perpetuo eandem
pingenti faciem servet. Hinc
est quod pictas res, cum semper eandem faciem servent, facilius quam sculptas
aemulantur. Tum nosti quam,
intervallo ac centrici positione mutatis, res ipsa visa alterata esse appareat.
Itaque hanc non mediocrem quam dixi utilitatem velum praestabit, ut res semper
eadem e conspectu persistat. Proxima utilitas est quod fimbriarum situs et
superficierum termini certissimis in pingenda tabula locis facile constitui
possint, nam cum istoc in parallelo frontem, in proximo nasum, in propinquo
genas, in inferiori mentum, et istiusmodi omnia in locis suis disposita
intuearis, itidem in tabula aut pariete suis quoque parallelis divisa illico
bellissime omnia collocaris. Postremo hoc idem velum maximum ad
perficiendam picturam adiumentum praestat, quandoquidem rem ipsam prominentem
et rotundam in istac planitie veli conscriptam et depictam videas. Quibus ex rebus quantam ad facile et recte
pingendum utilitatem velum exhibeat, satis et iudicio et experientia
intelligere possumus.
|