Nec eos audiam qui dicunt minime conducere pictorem his rebus
assuefieri, quae etsi maximum ad pingendum adiumentum afferant, tamen huismodi
sunt ut absque illis vix quicquam per se artifex possit. Non enim a pictore, ni
fallor, infinitum laborem exposcimus, sed picturam expectamus eam quae maxime
prominens et datis corporibus persimilis videatur. Quam rem quidem non satis intelligo quonam pacto
unquam sine veli adminiculo possit quispiam vel mediocriter assequi. Igitur
intercisione hac, idest velo, ut dixi, utantur ii qui student in pictura
proficere. Quod si absque velo experiri ingenium delectet, hanc ipsam
parallelorum rationem intuitu consequantur, ut semper lineam illic transversam
ab altera perpendiculari persectam imaginentur, ubi prospectum terminum in
pictura statuant. Sed cum plerunque inexpertis pictoribus fimbriae
superficierum dubiae et incertae sint veluti in vultibus, quod non decernunt
quo potissimum loco tempora a fronte discriminentur, edocendi idcirco sunt
quonam argumento eius rei cognitionem assequantur. Natura id quidem pulchre
demonstrat. Nam ut in planis superficiebus intuemur ut suis propriis luminibus
et umbris insignes sint, ita et in sphaericis atque concavis superficiebus
quasi in plures superficies easdem diversis umbrarum et luminum maculis
quadratas videmus. Ergo singulae partes claritate et obscuritate differentes
pro singulis superficiebus habendae sunt. Quod si ab umbroso sensim deficiendo
ad illustrem colorem visa superficies continuarit, tunc medium, quod inter
utrunque spatium est, linea signare oportet, quo omnis colorandi spatii ratio
minus dubia sit.
|