Restat ut de circumscriptione aliquid etiam
referamus, quod ad compositionem quoque non parum pertinet. Idcirco non ignorandum est quid sit
compositio in pictura. Est autem compositio ea pingendi ratio qua partes
in opus picturae componuntur. Amplissimum pictoris opus historia, historiae
partes corpora, corporis pars membrum est, membri pars est superficies. Etenim
cum sit circumscriptio ea ratio pingendi qua fimbriae superficierum
designantur, cumque superficierum aliae parvae ut animantium, aliae ut
aedificiorum et colossorum amplissimae sint, de parvis superficiebus
circumscribendis ea praecepta sufficiant quae hactenus dicta sunt, nam ostensum
est ut eadem pulchre velo metiantur. In maioribus ergo superficiebus nova ratio reperienda est. Qua de re quae
supra in rudimentis a nobis de superficiebus, radiis pyramideque atque
intercisione exposita sunt, ea omnia menti repetenda sunt. Denique meministi quae
de pavimenti parallelis et centrico puncto atque linea disserui. In pavimento
ergo parallelis inscripto alae murorum et quaevis huiusmodi, quas incumbentes
nuncupavimus superficies, coaedificandae sunt. Dicam ergo breviter quid ipse in
hac coaedificatione efficiam. Principio ab ipsis fundamentis exordium capio.
Latitudinem enim et longitudinem murorum in pavimento describo, in qua quidem
descriptione illud a natura animadverti nullius quadrati corporis rectorum
angulorum plus quam duas solo incumbentes iunctas superficies uno aspectu posse
videri. Ergo in describendis parietum fundamentis id observo ut solum ea latera
circumeam quae sub aspectu pateant; ac primo semper a proximioribus
superficiebus incipio, maxime ab his quae aeque ab intercisione distant. Itaque
has ego ante alias conscribo, atque quam velim esse harum ipsarum longitudinem
ac latitudinem ipsis in pavimento descriptis parallelis constituo, nam quot ea
velim esse bracchia tot mihi parallelos assumo. Medium vero parallelorum ex
utriusque diametri mutua sectione accipio. Nam diametri a diametro intersectio
medium sui quadranguli locum possidet. Itaque hac parallelorum mensura pulchre
latitudinem atque longitudinem surgentium a solo moenium conscribo. Tum
altitudinem quoque superficierum hinc non difficillime assequor. Nam quae
mensura est inter centricam lineam et eum pavimenti locum unde aedificii
quantitas insurgit, eandem mensuram tota illa quantitas servabit. Quod si voles
istanc quantitatem ab solo esse usque in sublime quater quam est hominis picti
longitudo, et fuerit linea centrica ad hominis altitudinem posita, erunt tunc
quidem ab infimo quantitatis capite usque ad centricam lineam bracchia tria. Tu
vero qui istanc quantitatem vis usque ad bracchia xii excrescere, ter tantundem
quantum est a centrica usque ad inferius quantitatis caput sursum versus
educito. Ergo ex his quas retulimus rationibus pingendi probe possumus
omnes angulares superficies circumscribere.
|