Restat ut de circularibus
superficiebus suis fimbriis conscribendis enarremus. Circulares quidem ex
angularibus extrahuntur. Id ipse sic facio. Areolam quandrangulo rectorum
angulorum incircuo, huiusque quadranguli latera in partes eiusmodi divido in
quales partes inferior in pictura quadranguli linea divisa est, lineasque a
singulis punctis ad sibi oppositos punctos divisionum ducens parvis
quadrangulis aream repleo. Illicque circulum quam velim magnum super inscribo
ut mutuo sese circulus et parallelae lineae secent, omnesque sectionum punctos
loco adnoto, quae loca in suis parallelis pavimenti descripti in pictura
consigno. Sed quia esset extremus labor minutis ac paene infinitis parallelis
totum circulum multis ac multis locis percidere, quoad numerosa punctorum consignatione
fimbria circuli continuaretur, idcirco ipse cum octo aut quot libuerit
percisiones notaro, tum ingenio eum circuli ambitum pingendo ad hos ipsos
signatos terminos duco. Fortassis
brevior esset via hanc fimbriam ad umbram luminis circumscribere, modo corpus
quod umbram efficiat certa ratione suo loco interponeretur. Itaque diximus ut parallelorum adiumentis
maiores superficies angulares et circulares circumscribantur. Absoluta igitur
omni circumscriptione, sequitur ut de compositione dicendum sit. Repetendum
idcirco est quid sit compositio.
|