Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • PROOEMIUM.
      • -1-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

PROOEMIUM.

 

-1-

 

Principem opificemque rerum, optimum et maximum Deum, cum pleraque omnia admiratione dignissima ita distribuisset rebus a se procreatis ut singulis nota aliqua praestantissimarum divinarumque laudum obveniret, illud praesertim sibi servasse palam et in promptu est, ut voluerit unicus admodum solusque plena et integra esse divinitate accumulatissimus. Nam cum vim astris, nitorem caelo, orbi terrarum pulchritudinem, rationem vero atque immortalitatem animis et huiusmodi mirifica omnia rebus singulis quasi viritim impertiens adegisset, voluit ipse esse unus tota et integra confertus counitusque virtute, cui penitus parem non invenias. Quae res quidem omnium esse prima in divinitate, ni fallimur, censenda est, ut sit unice unus, unice solus.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License