Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER PRIMUS.
      • -27-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-27-

 

Tam exsecrabile ex se progenitum malum intuens Momus primum caeperat suspicari fore ut pessime secum a diis ageretur. Redibat in mentem quale ab se foret in templo, praeter deum hominumque ius fasque, commissum facinus. Illud etiam perturbabat, quod suorum apud divos commodorum interpretem deam alienasset ab se audaci temerarioque libidinis scelere, et verebatur ne maximo istius unius Famae praeconio magnorum deorum apud homines ius et maiestas innotesceret, atque inde et metuere et venerari deos credulum vulgus molto assuesceret. Sed alia ex parte erat ut se recrearet quod intelligebat Famam non quae approbes modo, verum etiam et inprimis quae improbes aliorum gaudere facta recensere, et adnotarat mortalium mores, qui quidem non tam recte pieque cuiusquam factis moveantur quam ut ex iis quae pro officio minus facta appareant graviter offendantur, esseque hominum ingenium huiusmodi meminerat, ut graves etiam laudatores atque maturos habeat suspectos, levissimis vero obtrectatoribus ultro credat, et optimorum egregie facta minori cum voluptate audiat quam perditissimorum calumnias, calumniasque ipsas pro cognitis exploratissimisque referat, veris vero laudibus aliquid semper detrahat atque imminuat. Adde his quod totam hominis mirificam divinamque animi, ingenii, morumque pulchritudinem et laudis decus unico suspecto vitii naevo despiciunt atque fastidiunt. Quae cum ita essent, de re ipsa sic statuebat Momus fore ut, quo superum ferme invenias neminem cui non insint domesticae aliquae insignes illustresque maculae turpitudinis, eo non defuturum quin Famae rumoribus apud mortales deorum opinioni vehementer officiatur. Ceterum, pro vitiata ab se in templo puella, non difficilem habere se apud Iovem causam rebatur, eum qui, amore captum, se non neget quippiam fecisse, in quo patris hominum deorumque regis facta imitatus videatur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License