Haec tum secum Momus. At alia ex
parte dea Fortuna, Virtuti ob eam rem infensa, quod iam pridem constituendarum
rerum apud mortales provinciam affectasset quodve in ea re sibi deam Virtutem
praelatum iri dedignaretur, totam se ad aemulam deturbandam apparabat. Ea de re, dum quaeque apud mortales
agerentur observat, sensit quale interea esset terris obortum immane monstrum,
cumque visendis monstris maiorem in modum delectaretur, et instituisset suas
esse partes Virtutis deae caepta, quoad in se esset, dirimere, laeta ad terras
applicuit conveniendi Famam cupiditate captandaeque ad laedendum occasionis
gratia. Sed illico in rem sibi gratissimam incidit: namque Herculem quidem,
acrem assiduumque adversus monstra perduellionem, clavam manu librantem totoque
innixu Famam petentem offendit. Ea de re substitit, secum ipsa quidnam consilii caperet pensitans. Multa
offerebantur quae sese perturbarent, inter quae illud inprimis animo
versabatur, quod audiebat coram bacchantem Famam et deorum facta consiliaque
toto aethere explicantem. Quas inter fabulas illud erat, adventasse Fortunam
deam ut Virtutis deae caepta interturbaret et Virtutem instituisse in ara apud
mortales focum succendere divorum flamma, quo mortalibus in astra pateret via.
Huiusmodi vocibus tametsi commoveretur, Fortuna dea tamen quod totis terrarum
montibus atque convallibus festivissime resonaret delectabatur; accedebatque ad
voluptatem monstri ipsius species informis, omnique corporis facie longe praeter
exspectationem opinionemque ostentuosa, ex quo fiebat ut cum monstri
futilitatem odisset, tum et cuperet salvum esse atque illaesum. At vero ubi
perpendit ipsum Herculem nonnulla ex parte monstri esse persimilem non se
continuit quin hominem accursitans amplecteretur. «Et quidnam hoc rei est»
inquit «quod denso gravique roboris trunco fretus, tete fatigans, dura et
difficilia praemeditaris in deorum genus? Num tu adeo ignarum te rerum
aestimatorem habes, ut quam oratione rationeque pollentem levi pendere aere
sentias non eandem ex deorum progenitam genere intelligas? Hoc moneo, facilius
quidem efficies ut quod ipsum mortale sit immortalitatem assequatur, quam ut
quod immortale siet a mortali quoquam opprimatur. Tu proinde quae tuam in rem
futura sint dum et tua et mea causa refero, auscultato ipsa: quo argumento te
in deorum ordinem facile irrepas edocebo, neque erit ut foco quem posuit in ara
dea Virtus tibi opus deputes. Hoc age: clavae istius corticem delibrato, quo
levigato sis onere expeditior, teque inter molles istas herbas obdito in umbra,
illinc corticem agitans ostentato et insibilato et immugito, vocesque
crepitusque varios personato. Dea, ut est rerum omnium noscendarum curiosa,
confestim ad te properabit: illam tu saltu prehendito atque rapito; ego, ne
semel ea facta manceps te discusso diffugiat, aureum hunc crinem tuum ad
capillum innecto: hic robur nervis et pectori firmitatem adhibebit. Unum cave
manu corticem mittas, ne te fortassis foedato, expetita cum praeda advolet
dea».
|