Etenim successit Herculi res ex
sententia. At complicitum ad monstri collum toto amplexu haerentem Momus
efferri in altum Herculem ut vidit, non facile dici potest quantis utramque in
partem commotus animi perturbationibus exstiterit. Principio, non posse hominem
ratus tam immane pondus clavae suique una corporis molem diutius substinere,
caepit hortari filiam deam ut hostem audacem et temerarium quam alte sublimem
tolleret, quo collapsus casu gravius confringeretur. Sublatum vero ut vidit, iterum
atque iterum caepit efflagitare ut ab se discuteret atque dimitteret. Ut demum
perpendit Herculem ipsum ad Martis usque regiam advectum in caelum atque illic
in area Martis seu fessitudine seu consulte elapsum restitisse, caepit prae
dolore capillum vellere, genas unguibus lacerare pectusque contundere et magno
cum eiulatu sese miserum vociferare, «Actum est, Mome» inquiens «de te; actum
est! Ne vero non mihi erat apud superos inimicorum satis, ni et is ex numero
eorum qui quidem servo acinacem ut me confoderet praebuerant, in caelum me
auctore asportaretur! At videre quidem iam videor hunc artibus istis, quibus
apud mortales assuevere assentando, blandiendo et sese iactando, apud minime
malum illum principem Iovem triduo assecuturum ut qui hic mulierculae servierit
illic regnum inter deorum principes ineat. Vel ego, omnium stultissimus, quid insanivi? Quid
alienas iniurias ad me recepi? Quid mei capitis periculo, nullis munitus
copiis, exul, invisus, male acceptus, sponte graves aliorum inimicitias subivi?
Quid mea intererat? Num tacitus poteram mortalem Herculem immortali cum filia
Fama luctantem spectare? Tu, Mome, tu mortalibus in caelum patefecisti viam tua
irarum impatientia, tu hostem in caelum substulisti. Et profecto in vita ita
convenit, sapientem nullum habere stomachum. Vorandae quidem sunt hominum
iniuriae, sed nostra intolerantia fit ut quae fortassis levia ferendo essent,
ea gravem molestamque in aerumnam crescant male ferentibus. Itaque nunc sapis, Mome, nunc gratis
philosophabere. En mortales caelum petunt, tu exulas, Mome, tu eiectus,
exclusus exulas. Et quanti est me esse non mortalem, cui novis in dies
molestiis congemiscendum sit? O dulcem laborum requiem, mortalibus dono a diis
deditam, mortem! Sed quid? Ego itane sum demens? Non perpendo quam pulchre quae
putabam incommoda ea sint meam futura in rem? Est ergo uti aiunt, sub metu
voluptas latitat. Quid igitur? Tene fugiunt hominum mores, Mome, quam sint illi
quidem ambitiosi, procaces, audaces? Quotus erit quisque istorum heroum, qui non
et se quoque caelo dignum deputet? Hinc fiet ut tanto ex numero non paucissimi
qua valebunt quidem fraude, quo poterunt dolo, quo licere sibi omnia putabunt,
ex novis excogitatis insidiarum artibus Herculem imitati consequantur. Da forte ut sint illi quidem, vel duo, in
eas recepti regiones caelicolarum: proh, quantos discordiarum turbines
conflabunt! Videre videor plenos caelicolarum caetus seditione malis istorum et
delatorum et calumniatorum artibus. Hic demum apud mortales quantas clades,
quantas urbium eversiones, quanta gentium excidia futura intueor! Dum Herculem
imitari inter se studiis contentionis inflammati ardescent, dum hi per
ambitionem Famam occupasse, hi contra per invidiam occupantes interpellasse,
ferro, igni, vitaque certabunt. Nunc me iuvat esse immortalem, nunc non est ut
pigeat exilii, quandoquidem unam hanc ob rem refertum cadaveribus mare,
cruentatas provincias, foedata astra flagrantium urbium fuligine visurus sum.
Gaude, Mome!».
|