Haec dicendo Fama pervolans nova
nefandaque mortalium caepta offendit; ea de re ad matrem, ceteris omissis
rebus, quasi temulenta, ingenti alarum stridore advolat, magna voce referens
quod viderat ac vociferans: «Fugite hinc, deae, heu fugite, namque proci
amatoresque mortales, vim inferre parati, ad templum adventant, adsunt armati
ut vi de caeli possessionibus paciscantur!». His concussae vocibus deae,
armatorumque strepitu subaudito furentium, istiusmodi motibus insuetae, quo se
vertant non reperiunt: itaque intus trepidatur, at foris circum ad templi
portas tumultuatur; ipsa dea Fama fremitu virum attunditur. Etenim fit
hinc refractis vectibus armatorum irruptio in templum, hinc perterritorum
deorum adolescentulorum ad matris gremium eiulatus. Mater Virtus ne se ita vestibus comprehensam detentent
admonet, seque una inde quam ocissime in quippiam rerum versi proripiant
sollicitat. Illi cum hebetes tardique natura, tum armatorum aspectu animis
consternati haesitabant. Dea vero Virtus, et mortalium audacia et suorum
ignavia irritata, maximo deorum voto imprecata est ne desidibus posthac in
caelum uspiam aditus pateat, atque ignavis diis nisi unam liceat in formam
verti. His peractis exsecrationibus, in fulgur versa emicans evolavit.
Laus Virtutis filia, pallio amisso, levem in fumum versa hos atque hos sui
prehensatores occaecatos reliquit.
|