Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -1-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

LIBER SECUNDUS.

-1-

 

Quas perturbationes Momi exilium apud mortales excitaverit hactenus recensuimus; nunc dicendum qua ratione ab exilio in Iovis gratiam restitutus fuerit et quam novis inauditisque perturbandarum rerum artibus pene ultimum in discrimen deos et homines et universam orbis machinam adduxerit. Atqui erit quidem operae pretium legisse quam varia incertaque consilia, quam insperati inauditique rerum eventus quamque frequentes et digni memoratu sint casus subsecuti, ut nesciam ipsa ne me rerum dignitas et magnitudo et copia plus ab scribendo, dum ingenio diffidimus, absterreat, quam historiae amoenitas ad scribendum voluptate illectet atque invitet. Dices de Momo quicquid hucusque legeris fore nulla ex parte comparandum cum iis quae deinceps consequentur. Nam cum auctore Momo caepissent puellae ab superis diis levia primum et pusilla poscere, quod solent amantissimi patres blaesis puerulis et delicatis filiolis poma et similia poscentibus tradere cum voluptate et risu, ita et diis iucunda erant puellarum vota illa ridicula, dum aliae quod pingulentae essent, aliae quod nimia macritudine non placerent, aliae quod aliud quippiam ad speciem liberalis formae desiderarent, id simplici quadam animi puritate deprecarentur, et quo erat facile obsequi, eo et dii benigne conferebant, hinc desumentes quod huic alterae puellae contribuerent; ac manavit quidem res, pari deorum facilitate, usque dum patres maioresque natu facere et ipsi vota accessere, sed primo iusta atque ea quidem eiusmodi, ut facere palam medio in foro amicis (ut aiunt) inimicisque probantibus deceret: ergo ab diis sponte ac volentibus audiebantur. Accessit item ut reges ditissimaeque respublicae votis deos poscere assuescerent.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License