Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -2-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-2-

 

Principio hominum haec adversus deos et veneratio et cultus adeo fuit accepta superis, inventi novitatem mirifice probantibus, ut nulla in re libentius versarentur quam in votis mortalium benigne suscipiendis. Perquisitoque idcirco atque cognito huius tam gratae rei auctore, cunctorum animi ab eo quo erant erga Momum praediti odio ad misericordiam fuere atque ad benivolentiam conversi. Hinc summo omnium consensu et sententiis fit amplissimis verbis de revocando Momo lex, constituunturque legati Pallas dea atque altera Minerva, quae quidem optime de deorum genere promeritum Momum quam honorificentissime suas in pristinas sedes ad caelicolarum ordinem reducant atque restituant, et datur inclusus gemma sacer ignis deorum, quo divinitatis insigne apicem inflamment ad verticemque adigant reduci. Recusarat Pallas velle ad mortales accedere, nam eos quidem armis posse et animis valere audierat: tandem, imperio Iovis et amicorum suasionibus victa, sumptis thorace et armis, parere instituit. Vixdum rogata erat apud superos lex: eccam Famam alis stridentibus properantem ad Momum anxiam atqui, uti est eius natura veris falsa immiscere et omnia tametsi pusilla dicendo reddere grandiora, parenti nuntiat tumultuari apud superos, parari maximos motus, iam caepisse delabi caelo armatos deos. Quam rem audiens Momus, flagitiorum suorum conscientia exagitatus atque aestuans, procidit. Vexabat animum quod violatos ab se fore optimi et maximi deorum immortalium regis legatos meminisset, quo suo detestabili scelere omne caelum in se infestum iraque incensum arbitrabatur, et tantos irarum impetus perferre diffidebat; ea de re maximis precibus agit apud filiam uti, quoad in se sit, deos ipsos adventantes interpellet atque frustretur, quo sibi et captandi consilii interea et delitescendi locus detur, si forte liceat fallere subterfugiis. Fama ut parenti obtemperet advolat. Momus vero difficile dictu est quam omnes in animi pertubationes iactarit se atque agitarit. Multa incohabat consilia, cuncta displicebant; omnia temptabat, nihil non aggrediebatur quod ad opem atque salutem suam facere suspicaretur; alia ex parte singulis diffidebat locisque rebusque, quicquid inierat consiliorum repudiabat; nihil fuit formae, in quod vertere se non affectarit.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License