Tantis curis confectum Momum Fama
rediens recreavit, nam «Bonis commodisque usurum te diis, Mome, annuntio»
inquit «et, quod minime reris, pacem gratiamque afferunt, et una sacrum deorum
igniculum ad te dono deferunt». Id cum intellexisset, etsi veteris cum dea
Fraude inimicitiae memor verebatur ne quid doli ad se intercipiendum
importaretur, tamen, quod abscondendi sui nullus aut locus aut facultas dabatur
diis superis omnia spectantibus, quodve taedium sui ferre diutius dedignaretur,
in quoscumque sibi essent parati casus praecipitem obiicere se admodum
festinabat. Ergo ultro progredi animumque alioquin labefactatum atque
prostratum erecto vultu fictaque hilaritate integre et de seipso quid sentiat
habere alta reconditum dissimulatione instituit. Factus inde obviam, cum se
mutuo salutassent atque ex legatorum vultu verbisque plane atque aperte
intellexisset praeter spem se ex omnium rerum difficultate ad superum delitias
evocari exque diuturnis tenebris miseriarum suarum in summum illustremque
pristinae dignitatis gradum assumi, amens factus repentino gaudio, quibus
verbis pro animi libidine congratularetur non habebat, sed prae laetitia prope
delirans multa dicebat inconsiderate, inter quae illud ex ore inconsultum
excidit, ut diceret: «Siccine, Mome, quod apud mortales aiunt, omnes ab exilio
ad imperium veniunt?».
|