Quod Momi dictum Pallas (ut sunt
mulieres ad suspicandum pronae, ad perversa interpretandum faciles, ad nocendum
paratae et proclives) altiori discursu pensitavit quam ut id ulla vultus
frontisve significatione indicaret, sed tacita profundo pectore Momi naturam
atque improbitatem versans statuebat neque Iovis neque superum rationibus
convenire ut huic nequissimo veteris iniuriae procul dubio memori et innata
consuetudine improbitatis ad omne genus audaciae promptissimo id conferatur,
quod magnas gravesque res agendi potestatem et facultatem praestet. Repetebat
item cum ceteras, tum has rationes Pallas, ut suo cum animo diceret: «Nos
quidem debilitatum exilio et fractum aerumnis hunc monstrorum procreatorem
aegre sustinuimus. Quid tum, verum ac superum donis confirmatum et integrum
nullo cum periculo sustinebimus? Quid illud, aut quanti intererit, divini muneris
spe et exspectatione Momum a furore cohibere, an porrigere quod promptum et in
flagitium accinctum excitatumque impellat? Vel quis erit iniuriis atque
inprimis exilio lacessitus, qui non vindicandi sui praestari occasionem cupiat?
Et quis erit vindicandi sui cupidus, qui non perficiendi facinoris proposita
spe et facultate omnia aggrediatur?».
|