Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -6-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-6-

 

Momus ubi solus lavat haec secum animo caepit deputare: «Olim quod tristem personam gererem illam et severam, tetrico incessu, truculento et terribili aspectu, vestitu aspero, barba et capillo subhorrido atque inculto, quod superstitiosa quadam severitate multo supercilio multaque frontis contractione gestiebam, quod me contumaci quadam taciturnitate aut odiosa obiurgandi mordendique acrimonia publicum terrorem omnibus offerebam, merito nullis eram non invisus atque infensus. Nunc vero aliam nostris temporibus accommodatiorem personam imbuendam sentio. Et quaenam ea persona erit, Mome? Nempe ut comem, lenem affabilemque me exhibeam. Item oportet discam praesto esse omnibus, benigne obsequi, per hilaritatem excipere, grate detinere, laetos mittere. Ne tu haec, Mome, ab tua natura penitus aliena poteris? Potero quidem, dum velim. Et erit ut velis? Quidni? Spe illectus, necessitate actus propositisque praemiis, ipsum me potero fingere atque accommodare his quae usui futura sint. Sequere, Mome, namque abs te quicquid voles impetrabis et quae tute tibi non negabis, ea tu quidem omnia perquam pulcherrime poteris. Quid tum? Igiturne vero nos insitum et penitus innatum lacessendi morem obliviscemur? Minime; verum id quidem moderabimur taciturnitate, pristinumque erga inimicos studium nova quadam captandi laedendique via et ratione servabimus. Demum sic statuo oportere his quibus intra multitudinem atque in negotio vivendum sit, ut ex intimis praecordiis nunquam susceptae iniuriae memoriam obliterent, offensae vero livorem nusquam propalent, sed inserviant temporibus, simulando atque dissimulando; in eo tamen opere sibi nequicquam desint, sed quasi in speculis pervigilent, captantes quid quisque sentiat, quibus moveatur studiis, quid cogitet, quid tentet, quid aggrediatur, quid quemque expediat, quid necesse sit, quos quisque diligat, quos oderit, quae cuiusque causa et voluntas, quae cuique in agendis rebus facultas et ratio sit. Alia ex parte sua ipsi studia et cupiditates callida semper confingendi arte integant; vigilantes, solertes, accincti paratique occasionem praestolentur vindicandi sui praestitam ne deserant; sempiterne sui sint memores; nunquam adversariis parcant nisi cum velint gravius laedere, arietum more, qui quidem abscedendo impetum concitant, quo vehementius impetant; mulctandoque inimico re quam verbis, facto quam ostentatione insistant; fronte, familiaritate et blanditiis iram animi operiant; omnium sermones aeque esse insidiosos deputent; credant nemini, sed credere omnibus ostendant; nullos vereantur, sed coram quibusque applaudere atque assentari omnibus assuescant. Qui se sic instructum paratumque exhibuerit vulgo habebitur frugi, servabitur apud doctos, metuent omnes, obsecundabunt, idque praesertim cum te viderint quasi ex commentariis omnem eorum vitam ad unguem tenere; alioquin si ipsum te neglexeris, si cesseris petulantibus, si pertuleris irritantes, fiet ut immodesti in te in dies insolentiores reddantur tua patientia, fiet item ut procaces temulentique quodammodo ad te unum vexandum illectentur. Sed quid plura? Omnino illud unum iterum atque iterum iuvabit meminisse, bene et gnaviter fucare omnia adumbratis quibusdam signis probitatis et innocentiae: quam quidem rem pulchre assequemur si verba vultusque nostros et omnem corporis faciem assuefaciemus ita fingere atque conformare, ut illis esse persimiles videamur qui boni ac mites putentur, tametsi ab illis penitus discrepemus. O rem optimam nosse erudito artificio fucatae fallacisque simulationis suos operire atque obnubere sensus!».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License