Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -7-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-7-

 

Haec Momus. At Pallas et Minerva interea constituerant Iovis arbitrio relinquere ut provideret turbulentone et concitato ad omne facinus Momo deorum sacrum insigne commodetur. Verum interea exulem perquam benigne conveniunt, multa spe confirmatum hortantur ut malit summi deorum regis quam legatorum manu divinitatis insigne suscipere. Nullam recusat Momus conditionem, modo ab terrarum incolis diffugiat, et quam quidem ipse sibi personam gerere imperarat, impraesentiarum apud legatas belle ac sedulo initam agit: quadam enim simulata simplicitate et bonitate caepit collacrimari, et acclinato vultu inquit se quidem non ignorare quam intersit maximi optimique deum regis manu ornari se atque restitui, fateri quidem tantorum se putare munerum esse immeritum, daturum tamen operam ut Iovi ceterisque diis, quoad in se sit, perspectum et cognitum reddat se neque immemorem esse neque ingratum accepti beneficii; idque sperare se assecuturum, quandoquidem agendo recte omnem exspectationem bonorum de se longe superare instituerit, et fracturum invidorum inimicorumque erga se conatus et impetum patientia atque rebus his omnibus quibus ad gratiam et benivolentiam flectantur: se quidem longa perdomitum calamitate atque aerumnis confectum didicisse perpeti adversa et facile moderateque ferre si quid forte suam praeter sententiam et voluntatem exciderit; quibus rebus fiat ut possit non invitus illatas iniurias ad se non recipere et susceptas funditus oblivisci; demum cupere et ad felicitatem putare id, sibi ut detur locus quo melioribus et bene consulentibus pareat atque obtemperet.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License