Itaque haec Momus cum ornate
copioseque disseruisset, qui caeperat esse veterator, ficto vultu suspirans «Et
quid agimus?» inquit «Abite vos dignae caelo, deae, ac redite ad vestras
delitias, sinite miserum et infelicissimum exulem versari in sordibus et
squallore; sinite me in luctu, in solitudine degere et calamitatem qua
oppressus obruptusque sum ferre, quandoquidem et tanta est ut ad miseriam addi
nihil amplius possit». Hic deae quidem permotae misericordia multa ad
consolandum prosecutae, medium inter se Momum excepere atque ad superos adduxere.
Ad Iovem igitur cum appulisset Momus, pro suscepta assentatoris persona regis
genua amplexatus veniamque et pacem compositis verbis deprecatus, non, uti
concupisset, exceptus exstitit benigne ab Iove. Nam adversus Phoebum factus
iratior Iuppiter intumuerat et ad redarguendi Phoebi quam ad salutandi Momi
causam erat occupatior. At miser Momus, rerum istarum ignarus, suas rationes
malo iniri apud superos exordio interpretatus, penitus concidit, et quo se
verteret non inveniens, quasi indicta ad iudices die reum se accitum atque
adductum putare et pro capite causam meditari quo dicendi genere culpam ab se
suorum scelerum amoveret, quibusve deprecationis et commiserationis locis Iovem
mitigaret secum ipse commentari occeperat. Interea qui ab Iove scrutatum missus
fuerat, Mercurius, rediens refert Phoebum ipsum illico affuturum, neque, quod
inimici calumniis insimularant, aut Aurorae illecebris et amoribus detineri aut
suam per superbiam exequi officium dedignari, verum immani quadam votorum
phalange obiecta interpellari quominus ad regiam Iovis arcem pro vetere more et
consuetudine, ut assolent dii, singulis diebus regem consalutatum et veneratum
ascenderet. Hic Iuppiter,
remissa frontis severitate, in Momum versus «Nos» inquit «vota isthaec tua,
Mome, ni modus adhibeatur, obruent», dictisque paululum conticuit. At Momo id
Iovis dictum illico in animum induxit ut faceret coniecturam se aliquid
turbarum suis votis concivisse, idque cupidissimo rerum novarum tam fuit
voluptati ut non potuerit non oblivisci moeroris sui, conceptamque animo
laetitiam nequivit non propalare. Secundo enim optatissimoque flagitiorum
suorum successu gestiebat atque intra se «Peream» aiebat «ut lubet, modo, quod
videre videor, hic aliquid laeserim».
|