Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -9-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-9-

 

Interea Iuppiter ad Minervam Pallademque versus inquit: «Quidni et Virtutem una vobiscum reduxistis? Quid ea? Quid rerum agit?». Hic deae se quidem, pro vetere legatorum more, curasse in sua profectione aliud nihil respondere praeter unum id, cuius gratia proficiscerentur, at satis quidem se superque habuisse negotii in uno Momo pervestigando, quando, ut miseri calamitosique faciunt, in solitudine et squallore abditus latitaret. Caepit ergo Iuppiter de Momo sciscitari Virtutemne apud mortales viderit. Hic Momus, dura suspicione perculsus ne quid ea interrogatio ad factum ab se vitium spectet, expalluerat et obmutuerat; sed brevi sese colligens, obducta ad speciem comiter fidentis fronte, subridens «Num tu, o dignissime deorum princeps, quae apud mortales in dies gerantur» inquit «ignoras?». «Mitte» inquit Iuppiter «quae norimus, dic quod rogare». Tum Momus iterato titubare et quo ea spectent verba dubius expavescere, sed iterato ab Iove admonitus ut responderet, sui memor, ad belle initas artes dissimulandi rediit atque inquit: «Mercurius, qui omnium solertissimus est, si quid eum novi, ubi ea consideat tenet, qui quidem non iniuria dearum pulcherrimam Virtutem unice amet; et dulces amores tuos, o Mercuri, quamdiu sines abs te abesse?». Hic Mercurius cum arrisisset asseveravit seque, Iovem deosque reliquos omnes adeo fuisse hac una votorum cura perpeditos, ut nullis rebus praeterquam votis vacare occupatissimis diis licuerit, et putare se quidem optime consultam deam a tantis rerum agendarum molestiis secessisse. Momus hac de re iterato recreari, iterato efferri incredibili gaudio, et cum Virtutem deam videret apud Iovem deosque desiderari, ut erat mirus admodum redditus veterator, eleganti vocis, vultus gestusque artificio totum se ad fingendum comparat, et superiorem illam quam recensuimus historiam refert de suis perpessis rebus, sed ita ut dum mortalium expromeret scelera, tum quidem maxime hominum causam tueri et erratis velle veniam impetrare diceres. Etenim aliis ex fabulis insinuatione adducta eo devenit ut quasi non ex proposito, sed ipsa ex re admonitus in id incideret, ut enarraret irrupisse proceres in templum, tumultu exterritos adolescentulos deos a matre restitisse variasque in formas versos sibi a consceleratorum temeritate et audacia cavisse. Subinde annectebat se quoque gravissimis iniuriis affectum, et media deperdita barba diffugisse. Itaque his admodum rationibus nihil praetermisit quod valeret ad odium adversus homines excitandum, in eoque omnem vim orationis exposuit, ut indignissime factum id dii statuerent. Confabulantem Momum Iuppiter audiens et ii qui aderant dii nimirum commovebantur cum ceteras ob res, tum ob iniquam indignamque Virtutis deae calamitatem; alia ex parte non poterant non facere quin in cachinnum irrumperent ridiculos Momi casus intelligentes. Quos cum ita vidisset affectos Momus «Quantum ista in re» inquit «quam dicturus sum valeam prudentia, vestrum erit iudicium: ego vero sic de me ipso testor, summa fide adduci ut haec referam. Tibi quidem o rerum conditor, Iuppiter, omnia probe et praeclare fore constituta sentio quae quidem ad imperii decus et ornamentum faciant, ni forte illud, quantum videre licet, desit, quod quae apud mortales agantur habes neminem qui ad te referat, et eam gentem, mihi crede, minime neglexisse oportet». Cum haec dixisset, Iuppiter, secum ipse suspensus, innuens affirmavit uni se huic rei cupere providisse, sed in tanto suorum numero aegre ferre quod haberet neminem, ex animi sui sententia, quem volentem et ad rem exequendam non ineptum possit mittere. «At habes quidem» inquit Momus «cui recte ac tuto eam demandes provinciam, ut promptiorem accommodatioremque dari si optes, nunquam alibi invenias. Habes enim ex me natam Famam, omnium pervigilem et, quod ad rem conferat, celerem pedibus et pernicibus alis ut nihil supra; tum est illa mei quidem cupidissima atque observantissima, ut hoc tibi spondeam pro accepto abs te beneficio: eam quaeque imperaris, mea praesertim causa, mature summa fide et summa diligentia executuram». Habuit Momo gratias eam ob commonefactionem et pollicitationem Iuppiter. Ergo Momus «Hoc pro beneficioinquit «si beneficium potius quam officium id supplici et calamitoso Momo putandum est, peto a te, benignissime Iuppiter, ut si qua in illa procreanda forte videar amorum culpa obnoxius, eam ereptae barbae doloribus compenses». Risere atque re cognita indulsere.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License