Hunc risum intercepit iratae
Iunonis adventus: nam dum apud Iovem sic confabularentur evenit ut Pallas
Minervaque sese e corona subriperent Iunonique ut gratificarentur abscederent;
quod Iunonem et in Momum esse infestam et veterem contumeliam meminissent, qua
de causa sacrum deorum ignem inclusum gemma reddere Momo destitissent edocuere.
Illis ea de re collaudatis, Iuno ad Iovem irrupit ardua, irarum impotens, torvo
aspectu, atque illic habere quidem se inquit quippiam quod de rebus maximis
cupiat conferre, amotisque arbitris sic orsa est: «Et quidnam esse causae
dicam, mi coniunx, ut fieri te in dies etiam maioribus in rebus negligentem
intuear? Pigetne te Iovem esse, pudetne te regem haberi et omnia licere ex
arbitrio, qui tibi paratum imperii aemulum induxisti? Vel quidnam fuit causae ut quam tu rem fastidias,
eius tu rei auctorem improbum et factiosum probes? Inimicos eosdemque abiectissimos ornabis, tuos
vero, quoad in te sit, omnium esse indecentissime acceptos voles? Extorres,
proscriptos, pessimeque de deorum genere meritos et invitos in caelum accerseri
iubes, me vero quae te quae Iuno measque preces respuis. Tu aedes auro, tu
fores, tecta, gradusque auro, aureas columnas, aurea epistylia, parietes auro
gemmisque pictos ac redimitos quibus visum est condonasti, uxore praeterita
atque neglecta. Lautissimas
aedes illi incolunt, at et quinam? Mercurius deorum scurra et temulentus Mars
et pellex Venus, infelix Iuno, despecta Iuno! O nos miseras, a nostri coniugis beneficentia
excludimur! Adde quod et nostras sedes, quas hinc reiectae incolebamus, cum
essent nulla re alia praeter puritatem et sordium vacuitatem honestae, tu
amantissime, tu coniunx, replesti foedissimorum votorum obscenitate: me dignam
profecto hac mea in te perenni fide et constantia, in quam istarum purgamenta
reiicias! Sed liceat deorum regi ornare quos velit, ac velit quidem publicum
odium, istum nefarium et consceleratissimum Momum, ad se recipere, regni
consortem facere, sui et suorum oblitus, aulas uxoris ita foedari votorum
illuvie patiatur ut vel iumenta Phoebi ea subisse respuant ac pro foetore
horrescant. Sed non hic committam amplius ut frustra apud obstinatum
aspernatorem graves meas iniurias deplorem; satis obtudi aures tuas, Iuppiter,
satis frustrata sum. Et quid iuvat
aeternum poscere quod semper negetur, ni forte studeas ut continuo aliquid
curarum ad veterem dolorem accumules? Non rogabo, non profecto prosequar, ut
qua in re tibi sum voluptati (dum nostram importunitatem flocci pendis et omnia
negas deprecanti) in ea mihi sim gravis nimium rogando. Tu sequere negando et
aspernando iam quae ultro erat officii tradere. Sed, si per te liceat, agedum:
num illud oportuit, cum aliorum commodis etiam infimorum tam multa contulisses,
hoc etiam animadvertere, ne indecentius uxor quam caelicolarum infima plebes
habitaret? Et quanti erat elargiri uxori ab Iove optimo et maximo, non sine
lacrimis precanti, quod indignissimis ultro erogasti? Quid si maiora
expostulavissem? Nihilo enim plus rogabamus dari quam ut ad aedium nostrarum
ornatum vota mortalium quae essent aurea commodares; idque tamdiu supplex
orans, obtestans, coniunx, tandem abs te haud usquam potero exorare? Mi vir,
semperne eris in Iunonem durus? Quod si te mea in causa nequeo flectere, at, mi
vir, illud liceat admonuisse tua praesertim causa, ut videas quos ad te
recipias, quibus credas, cui committas teque remque maiestatemque imperii tui;
hunc tu Momum si satis noris, etiam atque etiam quae commonefeci pensitabis».
|