Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -11-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-11-

 

Haec Iuno, cumque unas et item alteras lacrimulas tenui velo abstersisset, quaeque de Momi animo erga Iovem vereretur subtexuit et omni dicendi qua poterat arte gravissimos infigere aculeos suspicionum elaboravit; subinde iterato ad vota expostulanda orationem deflexit. Cui Iuppiter «Esse et ego quid hoc dicam causae» inquit «o coniunx, quod nunquam te non iratam offendo? Dolet me tui et curarum tuarum, quas nimirum esse alioquin leves, sed ad te sollicitandam plus satis graves intueor. Et quid agis, Iuno? Semperne sic novas res aucupaberis et captabis, quo me vexes? Quid est quod me tibi purgem? Aurea dixisti velle habere vota ut coaedificares. An parum tibi apud nos suppeditat aedium ubi splendide lauteque habites, ni et novas tibi arces construas? Sed vince, coniunx, habe tibi vota aurea, cape ab obstinato frustratore quae imperas. Tu modo ne nobis istas leges imposuisse prosequare, ut quae facta velim tu reddere infecta cures. Pone tuas istas malo suspiciones dicere quam simultates, deque Iove posthac sperato meliora. Neque enim adeo me Iovem esse oblitus sum ut non prius quae facto opus sint mediter quam facta velim, tum et quae me deceant ita prospicio ut nusquam mei me poeniteat consilii. Negligentis potius esset atque inconsulti levium suspicionum occursu, quibus omnia referta sunt, ab instituto deici. Non tamen hinc est ut me admoneri abs te feram moleste, sed defatigari delationum ambagibus, utcumque id fiat, stomachor. Tu contra, Iuno, aeque admonentem Iovem ne despice; hoc est quod abs te impetrasse velim, quod item frustra aeternum petivi, ut cum parere didiceris, Iuno, tum eorum qui imperent consilia et gesta pensites atque corrigas. Interea quae tua fieri causa voles, et Iuno, et coniunx, Iove audiente volenteque assequere».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License