Itaque haec Iuppiter, et in ea re
consulto commotior videri multo voluit quam esset id quidem cum ut coniugis
vehementiam retunderet, tum ut Palladi pro non executo in legatione imperio
honestius succenseret; ac fuit quidem ea de re in dicendo usus voce ita elata
ut a corona deorum, qui tum semoti astabant, exaudiretur. Missa ab se Iunone,
varia secum ipse de uxore repetens conticebat; ceteri dii velut attoniti ob
regis iniucunditatem obmutuerant. Sed tulit casus ut Momi quodam facto
insperato Iuppiter unaque dii omnes ad risum excitarentur. Namque Iunone apud
Iovem quae recensuimus disputante, Momus de Mercurio interrogarat quidnam id
ita esset, cur Phoebum ad Iovem salutandum proficiscentem vota interpellarint.
Cui Mercurius in hunc modum responderat: «Mortalium quidem vota cum multis de
causis, tum quod plena venirent ineptiarum, ut erant aspernanda ita
aspernabantur. Ea de re Iuppiter diique omnes iusserant ab his caelicolarum
sedibus expurgari atque excludi. Ut maiora omittam, in votorum numero erant
quae nasum aduncum oculosque perturgidos strumamve informem emendari
expostularent, eoque devenerat res ut, quod longe fastidias, acu aut fuso amisso
votis deos poscere auderent. Sed haec erant levia: illud erat gravius, quod quo
erant vota ipsa pleraque omnia referta odiis, metu, ira, dolore et huiusmodi
putridis corruptisque pestibus quae hominum pectoribus immersae haerent, eo
aulas omnes caeli obscena tetraque odoris foeditate et nausea complerant.
Illudque inprimis superi abhorrebant atque exsecrabantur, quod inter vota
comperiebantur quae parentum, quae fratrum quae liberorum virique inprimis
necem atque interitum exposcebant. Quid et quod magis oderis? Vota audebant facere quibus urbium
provinciarumque ultimum exitium atque excidium flagitarent. Sed anceps et
diutina fuit deliberatio cunctane vota caelo exterminarent atque reiicerent;
vicit tamen eorum sententia, qui aurea retinenda consulerent. Nunc hoc
successit incommodi, exclusis votis, ut multa votis poscere mortales assueti,
votis vota dum non audiuntur addere non cessent, quo fit ut incredibili votorum
vi aethera occupent, votis Phoebo via interpelletur, votis Iunonis area
consternatur, ipsi denique inter se dii votorum gratia grave inire certamen
parati sint. Ergo tu, Mome, his tuis inventis omne caelum, omnes caelicolas
exerces».
|