Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -13-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-13-

 

Hanc Mercurii orationem Momus audiens non potuit ipsum se continere quin prae animi laetitia in maximum cachinnum irrumperet ita ut omnium ora in se converteret. At rogatus quid ita inepte ridendo insaniret, illico versipellis, se recipiens, inquit: «Sane rideo, Mercuri, quod aiebas mortales votis poscere ut indecentes et male dolatos vultus suos reconcinnaretis. Etenim fabri sitis omnes dii oportet puellarum gratia, siquidem una sola in puella pro eius animi sententia construenda quicquid ubique est artis artificiique consumitur. Proh et quae ora et quos vultus domo afferunt!». Hinc exhilaratus Iuppiter non tam Momi salibus quam gestus insipiditate, qui dedita opera et studiose se ridiculum exposuerat, arrisit; perinde eos, qui tum illic aderant deos, inprimisque Momum, ridendi cupidus vocavit ut secum esset in coena. Ridebis atque admiraberis Iovemque Momumque, nam in coena non facile dici potest quam inter epulas praeter omnium opinionem iocosum se Momus exhibuerit, multa referens quae suum per exilium pertulerat cum ridicula, tum et digna memoratu. Inter quae illud fuit, ut referret omnes quidem se voluisse hominum vivendi rationes et artes experiri, quo reperta commodiore acquiesceret; in singulis quidem elaborasse ut studio et diligentia coniuncta exercitatione et usu evaderet in egregium artificem; nullam tamen ita didicisse ut sibi satis instructus videretur, tam comperisse omnes artes huiusmodi ut quo plura quae ad peritiam faciant usu et doctrina sis assecutus, eo plura discernas tibi deesse ad cognitionem. Sed eas omnes quae apud homines inter egregias habeantur vivendi artes reperisse eiusmodi esse, ut sint longe minus utiles minusque commodae ad bene et beate vivendum quam sapientis hominis cognita ratio postulet; atqui, ut a primariis et honoratissimis incipiat, militiam sibi inprimis visam percommodam, id quidem, cum alias ob res, tum quod per eam virorum principes reddantur, potentatus nanciscantur, posteritatisque fructum assequantur. Accedebat eo ut arma sibi potissimum eligenda duceret quod se ab armorum periculo immortalitate immunem meminisset, ac fuisse quidem militem se beneque rem gessisse manu et animi viribus, postremo ductitasse exercitum, instruxisse acies, exercuisse classem, suos vidisse titulos victoriarum quamplurimos excepisse frequentissimos civium plausus et congratulationes; sed brevi odisse castra, vexilla, arma, classica, omnemque virorum strepitum fremitumque: non id quidem satietate aut fastidio quodam iteratae gloriae, sed iusta rectaque, minime insolentis viri, ratione, quandoquidem in his omnibus rebus quae ad arma spectant nihil inveniri intelligeret quod saperet aequitatem, quod non esset alienum a iustitia, quando item in omni illa armatorum multitudine intueretur nihil quod quidem ad humanitatem aut pietatem spectaret, omnia cerneret ad utilitatem, ad animi libidinem, ad rerum temporumque suorum rationem et conditionem per vim nefasque referri, nulla fortibus certa aut merita referri praemia, omnia imperiti vulgi iudicio et opinione pensari, res consiliaque eventu putari, praemia non virtuti, sed audaciae et temeritati referri. Sinere se pericula et labores quos in sole et pulvere, noctuque sub imbre et divo obire oporteat; sed illud non praeterire, quod inter sanguinis vitaeque suae prodigos, alieni cupidos, impuros, impios, diritate immanitateque teterrimos, in fece et sentina perditissimorum et a suis patriis sedibus perpetratis flagitiis profligatorum, inter ruentium templorum stragem, fragorem, fumum cineremque versandum esset, ut tota illa in re bellica nihil se invenisse Momus deieraret quod satis delectaret praeter id, quod interdum, stulto et vesano furore conciti, turmae atque manipuli armatorum mutuum in ferrum praecipites ruerent. Operae quidem pretium esse coram intueri portenta illa impurissima et pestes hominum properantium in mortem, suique similium scelere et manibus contrucidari. Voluisse et regem fieri se, quod proxime ad deorum maiestatem regium imperium arbitraretur ac magni quidem duxisse olim vereri observarique se a multitudine, eamque praesto adesse, pendere ad obsequium, parere dictis; item magnifice habitare, honorificentissime progredi, laute ac splendide convivari et concelebrari. Principio quidem veritum ne id sibi foret arduum assequi atque difficile, quoniam multos videbat ea una in re nanciscenda frustra maximis laboribus et ultimo discrimine contendisse, perpaucos attigisse; sed animadvertisse duas ad principatum patere vias breves et haudquaquam difficiles: unam quidem, quae factionibus et conspirationibus muniatur, hanc teneri expilando, vexando, collabefactando, sternendoque quicquid tuis curriculis obiectum ad interpellandum offenderis, alteram vero ad imperium viam bonarum esse artium peritia, bonorumque morum cultu ac virtutum ornamentis deductam atque aptam, qua quidem te ita compares, ita exhibeas hominum generi oportet, ut te gratia et benivolentia dignum deputent, unum te in suis adversis rebus adire, tuis potissimum assuescere consiliis et stare sententiis condiscant. Neque enim ullum in terris vigere animans quod ipsum sit homine contra servitutem magis contumax; contra item homine ipso fingi posse nihil ad mansuetudinem tractabilitatemque propensius. Sed scire imperium agere artis esse minime vulgaris, quod si pecudes, brutaque et quae ad feritatem agrestem nata sunt usu domita reguntur et certa quadam disciplina continentur, quid hominem ad facilitatem frugalitatemque societatemque vitae natum non moderabimur arte et ratione, quandoquidem iusta et recta imperantibus, ut videre licet, sponte ultroque obtemperet? Sed imperium postquam adeptum partumve est rem esse procul dubio difficillimam imperantibus asserebat. Nam eo cum sis adductus loco ut tua negligere, aliena curasse oporteat, cum item tua unius cura et sollicitudine multorum otium et tranquillitatem tueri ac servare opus sit, quid potest in vita difficilius dari atque laboriosius? His addebat publica esse negotia omnia penitus ardua atque impeditissima, in quibus si tua unius utaris opera non sufficias, et aliorum si utaris opera casibus id atque periculis refertissimum sit; negligere vero quid sit officii cum ad dedecus et ignominiam, tum ad calamitatem exitiumque redundet. Denique, si rem satis spectaris quod isti imperium nuncupant, id profecto publicam et intolerabilem esse quandam fugiendarum rerum servitutem intelliges. Ceterum nummularias ceteras quaestuosasque artes et facultates ultro abdicatas ab se esse voluisse, quod vel satietatem ex copia, vel fastidium ex usu, vel taedium ex quaestu praebeant, vel si tandem cupiditate adducaris ut tibi plura esse velis quam oporteat, fore ut sordidam illiberalissimamque sollicitudinem afferant. Postremo nullum genus vitae se aiebat comperisse quod quidem omni ex parte eligibilius appetibiliusque sit quam eorum qui quidem vulgo mendicant, quos errones nuncupant. Hanc esse quidem omnium unam facilem artem, in promptu utilem, vacuam incommodis, plenam libertatis ac voluptatis, quam rem ita esse multa cum festivitate Momus cum plerisque aliis argumentis, tum his rationibus demonstrabat: «Etenim sic» inquit «dicunt quidem geometrae, quaeque versentur in arte sua aeque teneri a quovis rudi discipulo atque ab eruditissimo, modo semel ea percepta sint. Idem ferme ipsum in hac erronum arte evenit, ut uno temporis momento perspecta planeque cognita atque imbuta sit. Sed in hoc differunt, quod geometra instructore qui futurus est geometra indiget, erronum vero ars nullo adhibito magistro perdiscitur. Aliae artes et facultates habent edocendi tempora, ediscendi laborem, exercendi industriam, agendive quendam definitum descriptumque modum; item adminicula, instrumenta et pleraque istiusmodi exigunt atque desiderant, quae hac una in arte minime requiruntur. Una haec artium est incuria, negligentia inopiaque rerum omnium, quas aliis in rebus ducunt esse necessarias, satis fulta atque tuta. Hic non vehiculis, non navi tabernave opus est, hic non decoctoris perfidia, non raptoris iniuria, non temporum iniquitas metuenda est. Hic nullum congeras capital praeter egestatem rogandique impudentiam oportet, ac tua ut perdas, aliena ut roges nihil plus negotii est quam ut velis ita mereri de te. Adde quod aliorum sudore et vigiliis erro pascitur, suo quantum lubeat otio abutitur, rogat libere, negat impune, capit a quibusque, nam et miseri ultro offerunt et beati non denegant. Eorum vero quid referam libertatem atque solutam vivendi licentiam? Rides impune, arguis impune, obiurgas, garris tuo quodam iure impune. Quod illi ad dedecus ignominiamque deputant verbis cum errone contendere, quod illi statuunt flagitio manum impotenti inferre, id ad regni quasdam conditiones et leges facit. Posse quae velis et nullos habere dictorum factorumque censores, ea demum regnandi suffragia et praesidia sunt. Neque illud concedam regibus ut divitiarum usu magis quam errones fruantur: erronum theatra, erronum porticus, erronum quicquid ubique publici est. Alii in foro ne considere neve altercari quidem voce paulum elatiori audebunt, et censoria veriti patrum supercilia publico ita versantur ut nihil sine lege et more, nihil pro voluntate et arbitrio audeant. Tu, erro, tranverso foro prostratus iacebis, libere conclamitabis, faciesque ex animi libidine quaecumque collibuerint. Duris temporibus ceteri moesti mutique tabescent, tu saltabis, cantabis. Malo regnante principe alii diffugient errabuntque exilio, tu arcem tyranni concelebrabis. Hostis victor insolescet, tu solus tuorum intrepidus coram adstabis. Et quod quisque summo labore capitisque periculo sibi accumularit, tu illius quasi debitas tibi dari primitias expostulabis. Est et illud quod ad rem egregie faciat, ut cum nemo sic viventi invideat, tum et ipse nullis invideas, quandoquidem in aliis cernas nihil quod non facile possis assequi, dum velis. Adde his quod erronis conditio ita est ad quamvis artium aliarum accommodata, ut quoquo te contuleris recte ac digne fecisse videare, quod quidem ceteris mortalium haud aeque evenit: nam et levitatis putatur suam qui assueverit artem linquere et non sine dispendio ad alias transmigratur. Neque illos audiendos puto qui quidem hanc unam erronum sectam dicant plenam esse incommodorum. De me illud profiteor, ceteris omnibus in artibus unas et item alias plerasque res offendisse quae et durae et acerbae fuerint quaeve, cum eas noluerim, tum iisdem illis aegre carere non potuerim. Nam omni quidem in artificio multa sunt, insita natura et quasi innata, quae etsi gravia et molesta sint, ferenda tamen sunt iis qui in ea velint versari; at hac in sola una erraria (ut ita loquar) disciplina et arte nihil unquam offendi quod quidem ulla ex parte minus placuerit. Nudos vides errones sub divo atque duro in solo accubare: eos contemnis, despicis una cum vulgo atque fastidis. Vide ne teque vulgusque errones ipsi contemnant atque despiciant. Tu aliorum causa facies multa, erro nec tua, nec aliorum causa facit quippiam, sibi facit quicquid facit. Quid hic referam quam sint illa quidem inepti et stulti hominis quae vulgo admirantur, toga, purpura, aurum, mitra et huiusmodi? Aut quis non irrideat, cum videat te vestium gravi involucro et implicamento obligatum atque compeditum prodire, ut aliorum oculis placeas? Hoc non facit erro, ergo ridet. Tune sanus non cavebis tibi esse vestium pondere infensus, tune, ut lautior et cultior videare, non recusabis habere membra ad aliorum arbitrium occupata et obstricta? Veste utemur ut tegamur, non ut admiremur. Imbrem et frigora qui veste proteget, erit is quidem satis et ad usus commoditatem et ad naturae decus ornatus. At solo cubabit erro: et quid tum? Ne vero si somnus aderit apertioribus obdormies oculis nudo in pavimento quam inter peristromata? At cygnis dedit quidem natura plumas ut integerentur, non ut ad lectorum delitias conferrent: tibi si tantum dedisset somni quantum subiecit strati ubi dormiens accubas, procul dubio perquam maximum dormitares. Fitque is quem natura dedit ad requiescendum locus et sedes usu in dies mollior atque salubrior, quod, si quid ad delitias desit, pro pulvinari praesto erit fessis somnus.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License