Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -14-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-14-

 

Ceterum, conscendat in concionem erro, dicat eadem quae quivis stragula veste indutus orator dicit: cuinam maior confertiorque accurret audientium corona? Quem attentius audient? Quo perorante magis commovebuntur? Cui tota in causa vehementius assentientur? Magna est in rebus gravissimis horum disciplinae hominum auctoritas, ut nihil supra. An tu interraro videbis ebrii et deliri erronis dicta accipi pro vatum monitis eademque seriis in rebus referri ac si oraculi essent ore decantata? Sed de his alias, ad me redeo. Quid illud, et quanti erat arduis me et periculosissimis in rebus hominum aeque atque in levissimis versari animo aequabili, nullam in partem commoto? Quam quidem rem tu, o Iuppiter, deorum princeps, si sapis, optas atque maiorem in modum posse concupiscis. Et quidnam est quod ad fructum otii et specimen amplitudinis maiestatisque decus faciat magis quam ita sese habere paratum et compositum, ut nullis uspiam rerum motibus de statu decidas? Nuntiabantur gravia, quae ceteri omnes exterriti pavefactique horrescebant: novos invisosque liquores ex duro silice manasse, mediisque ex fontibus arsisse flammas, tum et montes inter se arietasse. Stabat attonitum vulgus, trepidabant patres, omnia erant in metu et sollicitudine rerum futurarum. Alii publicam salutem advigilabant, alii suis commodis servandis insanibant, spe agitati aut metu. At Momus, curis vacuus, in quodcumque velis latus dulce obdormiscens nihil sperabat, nihil metuebat, interque stertendum illud usurpabat dicere: 'Quid tum, Mome, et quid haec ad te, ad quem neque pauperiem afferent neque quippiam auferent?'. Narrabantur et rerum monstra: alios strata mari via obequitasse, alios per sylvas perque saltus traduxisse classem, alios subfossis montibus media per saxa intimaque per viscera terrae suos traxisse currus, alios immani strue caelum aggressos petere, alios flumina et lacus eripuisse mari atque extinxisse, mediumque intra aridum terrae solum acclusisse maria. Haec admirantibus ceteris atque stupentibus, Momus illud assuescebat dicere: 'Enimvero, Mome, et hoc nihil ad te'. Ferebant locupletissimos amplissimosque reges orbis innumerabili hominum manu impetum inter se facere, contegi caelum sagittis, flumina sisti cadaveribus, mare hominum cruore excrescere. His rebus cognitis ceteri, prout rerum suarum ratio et studia ferebant, aestuabant variis animorum motibus; solus Momus illud observabat dicere: 'Et istuc, Mome, nihil ad te'. Spectabantur agrorum incendia, vastitates, populationes, audiebantur cadentium virorum gemitus, ruentium tectorum fragor, calamitosorum eiulatus; haesitabatur, trepidabatur, discursitabatur; strepitus, crepitus, fremitus totis triviis, totis angiportibus; at Momus resupinus nudis feminibus oscitans allucinabatur, et quid sibi tanti tumultus vellent ne rogabat quidem nisi negligenter sane atque morose. Tum si quis coram tantos turbines et rerum tempestates deplorare aggrediebatur, Momus, perfricato crure, aiebat: 'Nequedum, Mome, quicquam est hic, quod quidem tibi recte cures: dormi'. Quid postremo? Quo hos atque illos animis affectos atque perturbatos mihi ludos facerem, cum eos coactis circulis collatisve capitibus serio aliquid ordiri atque conferre spectabam, repente eo advolabam, istic assistebam, ab iis petebam, assiduus efflagitabam ut aliquid ad pietatem elargirentur inopi atque egeno; illi indignabantur, ego mea gaudebam importunitate; illi nostram odiosam intempestivamque scurrulitatem exsecrabantur atque excandescebant, Momus ridebat».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License