Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -15-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-15-

 

Itaque Momus huiusmodi toto ridente caelo referebat. Sed Iuppiter, cum satis risisset, Momum facetias istas recensentem interpellavit. «Atqui» inquit «heus Mome, num et, quod aiunt, figulus figulo, faber fabro, ipsum idem aeque erronibus evenit, ut inter se invideant?». Tum Momus: «Enimvero et quis huic invideat qui prae se ferat miserum esse se?». Tum Iuppiter: «Ni fallimur, invidebit quisquis prae illo qui admodum miserabilis sit, volet sese dignum videri misericordia. Quod ni istuc siet, fateor una haec tua erronum vita est non modo, uti aiebas, vacua incommodis, sed egregie directa ad quietem atque summam ad felicitatem apta, ut eam statuam huic nostrae deorum beatitudini esse longe anteponendam. O malum maximum invidia, maximum invidia malum!». Tum Momus «Admonesinquit «o Iuppiter optime et maxime, ut ipsum me accusem: audies rem festivam. Versabatur inter philosophos egregius quidam nebulo, quem unum si spectes facile credas principem esse abiectissimorum hominum, ita corporis forma et omni membrorum ornatu se agebat inter errones insignem atque nobilem. Describam tibi hominis speciem et habitum. Aderat illi os impressum, mentum obductum, cutis hispida, crispissata atque ab genis pro palearibus dependens, omnis vultus perfuscus, oculi turgidi et aperte prominentes, horumque alter luciosus, alter sublippus et ambo perverse strabi; naso tam erat multo ut non hominem, sed nasum existimes ambulare. Pergebat procurva cervice et inversa in sinistrum humerum, collo protenso et acclinato, ut terram non prospicere oculis sed auricula diceres; surgebat spatularum una in strumam pergravem, incedebat gradu lato, tardo, vasto, sed lassis artubus et quasi longo morbo spondylibus dissolutis ad cuiusque pedis motum innutabat. Sino vestitum et reliquum apparatum, saccos centipelles, lacernam attavam lacernarum, in qua mille parturientes mures nidificarant; pendebant humero pera, calathus atque cantharus sordibus obsceni, foetore exsecrabiles. Huic me fateor homini fortassis interdum invidisse, non quo esset ille quidem ita informis, sed quod non obscure perspiciebam pluribus hunc videri dignum pietate, cum esset non pietate, sed odio potius dignissimus. Tum et illud pigebat, quod errones nimium multos volitare foro conspiciebam. Unum profecto erat in tota illa erronum arte quod animo ferebam minus aequo: id erat cum latrantes et infestis dentibus nudos talos appetentes caniculas pueri adversum me concitabant, et quam sint illi quidem molesti scio vobis non posse facile persuaderi, sed ea irritamenta si maximis diis accidissent, nihil in rerum orbe universo est quod illis inveniri posset laboriosius. Sed de his alias. Nunc vero ad rem redeam, hoc est ut affirmem apud mortales nihil inveniri commodius erronum vita, siquidem et facilis et paratissima est, siquidem huic neque calamitas officere neque improbitas adimere quicquam potest, siquidem in ea nihil inveniri potest quod doleas». «O te igitur stultum» inquit Iuppiter «si tanta bona reliquisti, ad superos ut conscenderes! Vide, Mome, quid recites, non potuisse in te apud mortales ea quae apud nos divos plus satis possunt. Quid est quod nequeat improbitas?». Hic Momus caepit deierare nunquam se fuisse minus affectum curis quam cum esset erro, nunquam praeter semel tota illa in vita doluisse, atque id quidem re alioquin levi obtigisse, sed non tamen indigna memoratu. Incidisse enim ut offenderet quendam ascripticium servulum ex ergastulo qui detrectantem et calcitrantem asinum fuste caederet. Primo caepisse efferate excandescentem illum ridere, post id incidisse in mentem ut repeteret quam ab pauperum numero iumentis debeatur, quae si forte desint fiat ut divites velint portari a pauperibus. Ea de re indignatum caepisse redarguere atque increpare his verbis: «O bipes indomite, servum pecus, non cessabis furere? Ne tu non intelligis quam huic animantium generi debeatur, quod ni essent tu tuique similes pro iumento sarcinas atque impedimenta ferres?». Haec dixisse Momum. At illum, ut erat immanis, relicto asino obiurgatorem petiisse et dixisse: «Quin immo tu pro asino feres?», fusteque ipso quo asinum percusserat reddidisse Momum onustum plagis. Affuisse tum illic nonnullos viros probos qui servum hunc dictis castigarent et factum maledicerent atque condolerent; Momum vero affirmasse id factum optime, quandoquidem, maximis hominum aerumnis neglectis, asini incommodis moveretur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License