Quo in numero atque errore cum
plerique omnes, tum et Pallas dearum una (ut ita loquar) mascula, et Minerva,
cunctarum decus et lumen artium, versabantur; et erit operae pretium legisse
qualem se Pallas Minervaque deae gesserint, quo etiam in diis naturam mulierum
recognoscas. Nam illae quidem, quod intuerentur beatissimum principem Iovem,
cui relictum esset nihil quod amplius cuperet praeterquam ut perpetuis
voluptatibus frueretur, Momi scurrulitate delectari, idcirco movebantur ut de
publicis deque privatis rebus suis plurimum cogitarent, et cum essent non
ignarae quid in cuiusque animum et mentem possint conspersae verborum aptis
temporibus maculae, illius praesertim qui quidem ex arbitrio ad te sive otiosum
sive sollicitum habeat aditum, iam tum animis erant vehementer commotae, et cum
meminissent ab se proxima ignium iniuria fore lacessitum Momum, non temere
vereri caeperant ne diligens solersque sectator aliquid iocosa illa sua
assiduitate adversi moliretur. Sed, uti erant mulieres, consilio usae sunt muliebri, minime opportuno
minimeque attemperato. Enimvero Minerva qua callebat dicendi arte convenit
Momum, ac de sacrorum ignium facto ex ignaro fecit ut esset certior, dumque
suadere institit non id quidem sua fore amissum opera, ut tanto deorum dono
Momus fraudaretur: omnem largitionis offensionem explicavit, affirmans id sibi
nusquam potuisse venire in mentem, ut aggrederetur quippiam quominus bene de se
deque deorum genere meritus Momus ex Iovis decreto ac voluntate ad superos
rediret honestior; sed fateri suum errorem, se quidem Palladi et armatae et
praepotenti deae sic petenti non fuisse ausam non obtemperare, neque mirandum
Palladem hoc temptasse, quae quidem Fraudi deae plurimum debeat, quin et
indulgendum si studiis coniunctissimae deae in adversarii gloria non augenda
mutuo opitulentur. Ceterum orare ne quid sibi succenseat, sed posthac malit sui
cupidam experiri quam odisse immeritam.
|