Momus, etsi acrem animo ex ea re
indignationem concepisset, tamen, quod simulare dissimulareque omni in causa
decrevisset, tenui oratione et levibus dictis ab se Minervam missam fecit, ac
inter cetera illud adiuravit, non id se accipere ut iniuriarum velit reminisci
cum alias ob res, tum ne eam animo ferat molestiam quam vindicandi cura et
sollicitudo soleat afferre; meliorem posthac optare inimicis atque
obtrectatoribus suis mentem, qui si tandem esse infesti non desinant, ad
officium tamen ducturum se ut suas esse partes deputet ferendis adversariis
palam facere quali sit calamitosus infelixque Momus animo redditus miti et
mansueto. His acceptis responsis Minerva abiit, sed vixdum ex aula excesserat
cum e vestigio Pallas, iisdem animi suspicionibus excita quibus et fuerat
Minerva, ad Momum appulit suadereque institit astu et artibus Minervae adductam
se ut de Momo non bene mereretur, cuius quidem erroris maiorem in modum
poeniteat veniamque poscat. Non fuit aliud frontis aut verborum ad
dissimulationem in Momo adversus Palladem quam fuisset ad Minervam; ardebat
tamen ita et dolore et iracundia, ut vix compesceret lacrimas. Sed hunc animi
dolorem Themis deorum apparitoris adventus sustulit, qui Iovis iussu ad solemne
convivium Herculis Momum accersiturus advenerat. Cupiebat enim Iuppiter ut
multas alias superiores sic et coenam apud Herculem ducere lepiditate Momi
voluptuosissimam. Verum id longe evenit secus quam voluisset: nam cum inter
coenandum pleraque dicta ultro citroque a commessantibus iactarentur et
praesertim ab Hercule nonnulli sales recitarentur, rogareturque Momus ut
veterem illam historiam enarraret, quo pacto apud philosophos avulsa barba
diffugisset, Momus hos intuens ita ridicule in se affectos non potuit facere
quin stomacharetur: aegre enim ferebat non illud sat videri Iovi et diis semel
atque iterum succincte et breviter audisse, ni et rursus in convivio, in quo
maximorum deorum flos et nitor discumberet, quasi epularum obsonium et mensae
condimentum Momum ad irridendum deposcerent. Qui ergo in hanc usque diem fuerat ex studio ludus iocusque omnium ordinum
sua affabilitate, is nunc sibi contumeliae loco ascribebat se invitari non
honoris gratia, sed ad risum. Accedebat quod novissimam animo personam
imbuerat, superiore illa omissa; namque posteaquam intellexerat plurimi se ab
deorum vulgo fieri ob principis gratiam, rerum suarum successu (uti fit)
elatus, caeperat spe et cupiditate maiora appetere de se atque, intermissa
pristina conveniendi festivitate, per maturitatem et gravitatem sensim
elaborabat ut dignus videretur apud Iovem gratia et apud caelicolas
auctoritate. Quae cum ita essent, factum est ut, convivarum et maxime Herculis
petulantia offensus, pulcherrimo quodam commento insolentes bellissime
castigatos reddiderit. Se quidem, inquit, nunquam non fecisse libenter ea omnia
quae maximis diis grata intelligeret, nequedum id sibi inpraesentiarum videri
molestum si suo etiam cum dolore tam praeclare de se meritorum voluptatibus
satisfaceret; malle quidem tristem turbulentissimorum suorum temporum memoriam
delesse ex animo quam totiens refricasse. Sed suis recensendis aerumnis venire
quandam annexam complicatamque rationem gratiarum pro accepto ab deorum rege
beneficio, cuius quidem meminisse procul dubio gaudeat, at futurum quidem
sempiterne inscriptum animo beneficium quod acceperit, et nunquam non
retributurum officio quod potuerit. Exilii quidem sui poenam fuisse nunquam
adeo sibi acerbam et molestam quin de genere deorum superum bene fore merendum
statuerit, et doloris sui poenam erroris culpa mitigasse; inde illud fuisse, ut
quae sibi in dies forent mala subeunda, ea quidem cum moderate, tum et fortiter
atque constanter perferret, sed quantis rerum adversarum cumulis obrueretur non
facile dici posse, inter quae illud inprimis angebat, quod nullae salvis deorum
rebus darentur occasiones quibus qualis demum esset Momus praeclare agendo
ostenderet. Accidisse ut qua in re se pulcherrime officio fungi intelligeret quamve
unice ac maxime curaret, in ea nimium multos, nimium acres, nimium infestos
oppugnatores atque hostes offenderet, quorum de vita et moribus dicendum sibi
sit prius; mox de illorum gravissimis sceleribus pauca ex incredibili numero
facinorum, quae ad rem faciant, referentur. Esse apud mortales genus quoddam
hominum, quos si spectes progredi oculis in terram defixis, fronte corporisque
habitu ad omnem veterem morem et honestatem quadam scaenica superstitione
composito, facile venerere; sin vitae consuetudinem et studia ad omnem flagitii
turpitudinem pronam et praecipitem respectes, merito oderis. Hos quidem sese
spectatores dici rerum voluisse, ac esse quidem eos pro nominis dignitate
ingenio praeditos alioquin non tardo neque hebeti, sed tam praeclarae atque
excellentis virtutis lumina, si qua in illis sunt, foedissimarum sordium
cumulis perdidisse; quaesivisse illos titulo cultusque parsimonia non vitae
modum, sed inanis cuiusdam gloriae levem auram et famae immeritae rumorem apud
eos quibus parum essent cogniti; eosdem tam inepte, tam intemperanter esse
ambitiosos ut rerum quae sint omnium pulchre et praeclare nosse causas
profiteantur. Horum duas primum de diis exstitisse sententias, subinde multas
et varias manasse opiniones, non tam multitudine quam disceptantium
deliramentis repudiandas; sed inter omnes quaenam sit maiore digna odio nondum
satis constare. Nam alii ullos esse deos penitus negare: orbem rerum concursu
quodam fortuito minutissimorum, quo sunt omnia referta, corporum esse factum
casu, non deorum opere aut manu constructum; alii deos esse cum ipsi non
credant (nam si crederent aliter viverent) credi tamen vulgo velint sua
praesertim causa, id quidem ut venerentur, ut arma, castra imperiaque sua
deorum metu muniant atque ad stabilitatem firmitatemque corroborent; cui
sententiae illud addunt, ut se quidem esse deorum interpretes, cum nymphis, cum
locorum numinibus magnisque cum diis grandia habere rerum agendarum commercia
excogitatis vanitatum figmentis assimulent. Cum his adeo sibi fuisse certamen
varium atque laboriosum, hic ut deos esse ostenderet, illic ut non esse deos
tales probaret quos scelerosi mortales suorum facinorum auctores sociosque
habeant. Sed ita congressum in certamen ut cum eloquentem ipsa causa faceret,
tum se dicente veritas ipsa atque ratio facile tutaretur atque defenderet; at
pro deorum quidem re satis commodam sibi atque accommodatam fuisse contra
philosophos orationem, pro salute autem sua et pro capitis sui periculo parum
se sibi utilem patronum exstitisse. Quo enim deorum rationibus inservierit
studio et contentione qua debuit, eo sibi pessime consuluisse, gravem subiisse
invidiam, acerba odia adversum se excitasse ambitiosorum immodestissimorumque
hominum, qui quidem eiusmodi sunt ut omnia possint facilius perpeti quam videri
cuiusquam prudentiae et consilio acquievisse. Accessisse et tertium quoddam
genus hominum, sane doctrina et praeclaris artibus excultissimum, sed nimis
cupidum laudis et gloriae, qui quidem non fortiter factis aut recto rerum
agendarum consilio fructum posteritatis mereri, sed umbratili quadam
confabulandi arte suum commendare nomen immortalitati affectent. Hos per
conciones vagari solitos, nihil sibi assumentes certi atque constantis quod
affirment, praesertim apud eos qui usu et exercitatione rerum sapere quicquam
videantur, sed novis in dies assentationum artibus auditorum aures aucupari et
popularium de se admirationem captare, non tam multitudinis sensum atque
cogitationes flectendo et deducendo, quam ad multitudinis nutum sua omnia
instituta vertendo in dies et inmutando, et in ea re verumne an falsum,
rectumne an pravum id sit quod dicendo tueantur minimi eos pendere: illud
omnibus nervis eniti, ut id prae ceteris recte sensisse in suscepta
altercatione videantur. Horum se amplitudine et impetu orationis interdum rapi
et obrui solitum, ut quid respondendum esset non succureret: posse illos copia
verborum, posse eruditione, posse usu ut nihil sit, modo velint, quod vel
dicendi facultate, vel adepta iam tum auctoritate nequeant. Hoc ex genere hominum
quendam, cum de diis disputaretur, his verbis orsum fuisse dicere: «Non is sum,
o viri optimi, qui nullos esse deos et inane volvi caelum ausim affirmare,
inveterata praesertim in animis hominum opinione de diis, quos tamen vestrum
nemo, ni fallor, est qui ullos esse certa praestantique ratione audeat
affirmare. Sed illud interdum
occurrit, ut possim dubitasse quid sit illud, cur patres et piissimos deos
superos nuncupemus. Quaeso, adeste animis et pro vestra humanitate quae dicturi
sumus attendite: novas inauditasque de rebus optimis disputationes ex me
audisse, ni fallor, minime pigebit. Fingite adesse hic primos illos parentes
nostros quos diis proximos arbitramur et eos, hac nostra hominum qua constituti
sumus miseria perspecta, ab Iove hominum patre et deorum rege pro nondum
obsoleta parentis gratia ita rogare: utrumne illud, o pater Iuppiter, statuemus
officium fuisse piissimum, ut, quoad in te fuerit, omnia nobis esse per te
erepta volueris, quae quidem homines optanda ducerent? Quis illud a quovis
irato patre etiam in perditos liberos animo unquam ferat aequo et moderato, ut
quos haberi suos velit eosdem inferiore sorte quam bruta pleraque animantia
agere vitam patiatur? Sino vires, velocitatem, sensus acuitatem, quibus longe
homines a bestiis superamur; cervisne atque cornicibus tam multos vitae annos
dedistis ut degerent, homines vero, quorum intererat id, vel maxime superum
causa, per quos templa, sacrificia et ludorum magnificentia, a quibus omne
sacrorum specimen religionisque honos colitur, tum primum inter nascendum
consenescere atque deficere, et antequam se in vita constitutos sentiant in
ipsoque aliquid incohandi conatu ruere in mortem voluistis. At sit mors, deorum
sententia, quidam exitus ab aerumnis sitque perinde mors bonorum optimum quod a
malis adimat! Mortem ego facilius crederem esse non malam si eam sibi deos
arripuisse perspicerem, donumque non delaudarem si ab iis esset deditum qui
malorum tantorum causa non fuissent. Verum quid hoc? Ceteras
prope res omnes quae quidem ulla ex parte possent placere superi occuparunt,
mortem longe ab se exclusere. Quid est bonarum rerum omnium quod sibi non
vindicarint superi atque ascripserint? Nostros dii Ganymedes, nostras dii
naviculas, nostras dii coronas, lyras, lampadas, turibulos, crateras, nobis
quicquid belli, venusti lautique invenere sustulerunt atque asportaverunt in
caelum: in caelum lepusculos, in caelum caniculas, in caelum equos, aquilas,
vultures, ursas, delphinas, cete. Quod autem nostris delectentur, quod monstra
hinc rapta in delitiis habeant non doleo, sed ne probo quidem; illud doleo,
beatos illos superos nostris non moveri incommodis, et cum patres sint, tam de
nobis mereri pessime eos quis animo ferat non aegro et perturbato? Nos, deorum
filios, deteriori esse in sorte constitutos quam pecudum filios quis possit
ferre? Ne vero nos, si filii sumus, si patres ipsi sunt, tam maximi eorum regni
participes facere non oportuit! At illi filios a patriis sedibus pepulere,
belluis caelum replevere, homines exclusos voluere, monstris caelum refertum
reddidere. Et quantine putabimus nos hydras atque hippocentauros potius factos
non esse quam homines? At hominum gratia tam multa in medium effudisse deos
praedicant, quae quidem cum ad usum, tum ad voluptatem atque ornamentum
faciant: fruges, fructus, aurum, gemmas et huiusmodi. Haec igitur iuvet inter
nos considerasse, itane sint uti ferunt, quod si quis deos ea fecisse asserat
ut iis nobis illudant, nostras spes et exspectationes frustrentur, fortassis
non mentiatur. Quotus enim quisque est qui istiusmodi non appetat volente deo,
quotus est qui adipiscatur deo non repugnante, quotus est qui adeptis fruatur
aut gaudeat? Sed ea demum
cedo fecerint hominum causa, quaero bonorumne an malorum? Si bonis providisse
dicent, quaeram quid igitur ea bonis non erogentur, improbis non auferantur. Cur
eadem optimis adimant et scelestissimis condonent? Eccam pietatem probis dedere, ut quae ad
necessitatem faciant omnia per industriam, vigilias laboresve quaeritent,
impiis vero, audacibus deorumque contemptoribus etiam adiecere quae nimia
penitus sint. Sed quid ego ullos ab deorum iniuria excipiam, cum videam eos in
universum mortalium genus tam multa intulisse, quae interdum si quid furere
desinant sibi non licuisse optent? O diis invisum genus mortalium, quandoquidem,
praeter eas gravissimas res quas recensuimus, dolorem quoque febremque atque
morbos et acres pectoris curas et turbidos praecordiorum impetus et saevissimos
animi cruciatus importarunt! O nos extrema in miseria gravissimis durissimisque
aerumnis obrutos mortales, quos ita vexant, ita in dies afficiunt malis superi
ut cum nunquam vacare calamitatibus liceat, tum assiduis acerbissimisque
casibus semper nova dolendi ratio insurgat atque immineat, quoad perpetuo in
luctu homini vivendum sit, et ita vivendum ut omni in vita hora nulla succedat
horae similis. Vel quis vestrum est, viri optimi, qui sibi commodarum rerum
omnium quippiam relictum sentiat, praeter eas tantum res, quibus ademptis
omnino futuri simus nulli? Lucem, undas, fruges et huiusmodi non est ut nostra
potius quam ceterorum animantium causa fore producta assentiamur; loquendi usum
et vitae modum, quo esset alter alteri adiunctior, coacti necessitatibus ipsi
adinvenimus; cetera omnia nobis erepta brutis fuisse condonata vestrum quis ignorat?
O nos igitur iterum male acceptos! Quid admisimus miseri mortales ut, rebus omnibus quae gratae commodaeque
sint ereptis, nos aerumnis et difficultatibus obruti vitam miseram degamus? Sed sint illi quidem dii caelo digni,
optima omnia mereantur: nos mortales, ad miseriam nati, obrui cumulis malorum
non recusemus. Tametsi de omni deorum genere quid possit quispiam interpretari,
quis est vestrum quem id fugiat? Quid tamen sentiam ipse non est ut referam,
vos id adeo statuetis quid tota in re assentire oporteat, quandoquidem ex
nostro mortalium numero dicuntur aliqui ad deorum numerum augendum
conscendisse. At voletne ille quidem ex medio hominum grege abreptus et inter
beatissimos rerum dominos adscitus, voletne, inquam, ille venerari et coli et
metui, tantarum sese rerum gradu et sede et maiestate dignum deputans? Cui
forte iterato si via sit, ac sibi plane cognita et explorata, qua conscenderit
ad superos redeundum, quidvis facilius possit quam caelicolam fieri. Multa
praestitit occasio, multa tulit necessitas, sed plura adiecit hominum
improbitas atque stultitia, quibus rebus summorum forte deorum aliqui vel
inviti in id amplitudinis rapti sunt ita adeo ut se mirentur unde tantum siet.
Et quam commodius cum illis ageretur, si se nossent pro dignitate deos gerere!
Quod si nostrum quispiam homunculorum talem se exhibeat in rebus administrandis
qualem plerique magnorum deorum se habent, merito plecteretur. Sed tu deosne
esse hos putes, qui res mortalium tam supine desidioseque negligant, aut hos
qui monstra, ut videre licet, inprimis colant, ulla rerum piissimarum
procuratione dignos putabis? Scio quid hic respondeas, dices: quid mirum si
nimia in licentia constituti insaniunt, si dum omnia posse quae velint
sentiunt, hi quidem velint omnia quae possint, et quae demum velint, licere
omnia arbitrentur? Atqui id ita liceat diis, spreta hominum causa: cum Ganymede
inter epulas volutari, nectare et ambrosia immergi. Nobisne non licebit
tantis miseriis moveri? Non licebit
opinari superos deos aut nullam gerer mortalium curam, aut si gerant odisse? Et quid iuvat tantis supplicationibus
obsecrationibusque pacem deum alias res agentium, aut mala reddentium,
exposcere? Desinamus inepti eos sollicitare irritis cerimoniis qui,
voluptatibus occupati, solertes agentesque oderint. Caveamus inutili nostra
superstitione de his velle bene mereri, qui quidem aut nulli sunt aut, si sunt,
irritati, infesti semper ad miseros mortales malis conficiendos invigilant».
|