Huiusmodi fuisse ambitiosi illius
orationem Momus rettulit, et hac sese oratione adiuravit ita commotum dictorum
petulantia et flagitii indignatione ut prae ira vix manum continuerit, nec
dubitare quin si Iuppiter ipse optimus maximus, omnium mitissimus, diique
piissimi et modestissimi affuissent impudentissimumque illud oratoris os et
intolerabilem gestus verborumque iactantiam atque magnificentiam fuissent
intuiti, illico in illam omnem scelestissimam familiam litteratorum omnem vim
fulminis effundendam iudicassent, quo philosophos omnes totis cum gymnasiis et
libris et bibliothecis absumerent. Verum se pro suorum temporum conditione et
necessitate temperasse iracundiae, pro suscepti tamen negotii ratione non
potuisse non facere quin in id erumperet verborum, ut inter admonendum eos, qui
de diis ita obloquerentur, hortaretur iterum atque iterum prospicerent ne quid
de his, a quibus tantis tamque divinis prosecuti essent beneficiis, aut
perperam perverseque opinarentur, aut male mereri aggrederentur, caverentque ne
dum deos negent, demum sentiant praesentes esse eos atque piissimorum et
impiissimorum, proborum et improborum habere discrimen, postremo illis optasse
ut ea mens erga superos sit, quae suo sit sine detrimento et malo. Hic igitur
ambitiosos illos, qui omnia possent moderantius perpeti quam videri cuiusquam
prudentiae et consilio acquiescere, consensione facta insurrexisse, et quod
Momi praesertim admonitiones dedignarentur, a quo iam pridem multis victi
disputationibus capitali odio dissiderent, idcirco furore concitos irruisse
atque vim illam ab se persaepius alibi enarratam intulisse; sed petere se ab
Iove optimo et maximis diis ne huic mortalium insipientiae succenseant, sed
potius quae se digna sunt suam per indulgentiam atque beneficentiam cogitarent
et prodesse mortalibus perseverent, Momi incommodis atque iniuriis posthabitis.
|