Hanc Herculis ad Momum orationem
et animos utrinque iam ad altercationem paratos occupavit atque avertit repens
exauditus ad caeli vestibulum strepitus; ad quem dinoscendum cum relictis
poculis advolassent, evenit ut in grandem inciderint admirationem, conspecto e
regione maximo atque omni colorum varietate ornatissimo arcu triumphali, quem
quidem Iuno coaedificarat auroque votorum conflato operuerat, tanto et operis
et ornamenti artificio insignem atque illustrem ut caelicolarum optimi
architecti fieri id negarint potuisse, et pictores fictoresque omnes sua esse
in eo expingendo atque expoliendo ingenia superata faterentur. Alia ex parte successit ut maiorem in
modum demirarentur quid sibi cumulus illic maximorum deorum intra se
tumultuantium et ad caeli regiam infesto gradu properantium vellet. Ergo et illuc versis oculis et hic auribus
arrecti et animis in partes utrasque solliciti pendebant. Illud interea effecit
ut acrius etiam moverentur, quod vixdum eo appulerant, cum illico Iunonis illud
vastum et immane tantarum impensarum opus labans corruit, cuius fragore et
sonitu subincussa caeli (uti sunt aenea) convexa maximum dedere sonitum, quem
ab resonantis testudinis tinnitu exceptum musici notantes ad memoriae
posteritatem Iunonis illud caducum fragileque opus Tinim nuncuparunt, at postea
corrupto vocabulo Irim vulgo appellarunt. Iuppiter vero ceterique caelicolae
cum aliunde, tum hinc quam in omni re agenda sit ratio, mens institutumque
muliebre inconsultum et penitus ineptum annotarunt; subinde re ipsa admoniti
manifeste perspexere caepta mulierum eo semper tendere, ut aliquid discordiarum
discidiorumque exsuscitent. Nam etsi eos inter, qui tum adventarant deos,
aliquid fortasse aderat quominus unanimes et concordes essent, ad veteres tamen
simultates Iunonis novissimum factum magnas contentionum acrimonias excitarat.
Quas ubi ad Iovem detulissent, conversus ad Herculem Iuppiter, animo vehementer
commotus, «En» inquit «et quanti est nos esse principes? Quid homines querantur nullam sibi advenire horam
horae persimilem, nihil ad animi sententiam secundare? Nos et dii et rerum principes integram unam sumere
coenam vacuam molestia non poterimus! Quosnam accusem? Istorumne studia
importuna et insanas cupiditates an meam potius desidiosam facilitatem, qua fiat
ut cum licere sibi per me omnia arbitrentur, tum et interdum plus satis iuvet
delirare? Quidvis malim fore me quam principem, dum quibus praesis, quorum
commodis advigiles, quorum quietem et tranquillitatem curis et laboribus tuis
praeferas neque beneficii, neque officii memores in te sint, dum assiduis
futilibusque expostulationibus obtundere atque variis agitare sollicitudinibus
non desinant. Semperne, o meum convitium, semperne causis expostulationum
innovatis me coram contendere ad simultatem perseverabitis? Quotiens vestra
sedavi iurgia, quotiens a contumelia cohercui, a rixa distraxi, ab insania
revocavi, quotiens hos nostros tumultus oppressi! Thetim accusabat olim
Vulcanus (tritaeque iam tum vestrae hae fuere fabulae) quod splendorem lucemque
omnis suae dignitatis pollueret atque extingueret. Vulcanum Diana Silvanique dii accusabant quod
umbratiles suas amoenasque sedes hostili impetu immanique iniuria populare
atque vastare aggrederetur. Hos
accusabat Aeolus quod Zephyro et Noto et Austris et Aquilonibus ceterisque suis
commilitonibus alas expilarent plumasque decerperent, quas monstris navigiorum
adigerent. Aeolum accusabat Neptunus quod misceret omnia, otiumque atque
aequabilitatem suarum regionum funditus perturbaret. Neptunum rursus et Thetis accusabat
quod se impio hospitio exciperet nitoremque atque illibatum virginitatis florem
auderet violare. Nunc et nova discidiorum discordiarumque materia oborta est:
Iunonem accusat Neptunus quod votorum purgamenta aedificationisque rudera in
aram neptuninam per contemptum et contumeliam eiecerit; Ceres ne suum in solum
reiciantur repugnat; ea item Vulcanus negat posse commode suis in officinis
apud se recipi, et harum querelarum ad me irrequieta immodestissimorum iurgia
referuntur. Ego delirantibus
meas patientissimas aures praebeo, isti nostra abuti patientia non cessant,
nihil verentur. Quid hoc
petulantiae est? Nunquamne erit ut hac vestra garrulitate mutuo vos lacessere
nosque obstinate obtundere desinatis? Liceat per hanc nostram patientiam
insanire, at pudeat olim de nobis demum abiecte atque impudenter sentire! Annon
illud est impudentiae, quae quisque fastidiat esse apud se, ea in principis
gremium velle reicere? Vota mortalium deponi recusant apud se: quo alibi
ponantur non patet locus: ad me itur, expostulatur ut inde atque inde adimam.
Quid hoc? An aliud est quam efflagitare ut quae illis ingrata sint, quae
obscena illis videantur, quae desertis et incultissimis suis in vastitatibus
excepisse nolint, ea in regium triclinium reiiciantur? O nos miseros, si
impudentissimis obtemperandum sit, et infelicissimos, si his imperandum sit
apud quos nulla est principis reverentia, nulla aequi, nulla pudoris
observatio! Putabam me
aliquando magna diligentia compositis rebus, et distributis pro dignitate imperiis,
ab his praesertim molestiis vacaturum. Nunc ne id Iovi maximo rerum principi
deorumque regi liceat non caelicolae modo sed, quod vix ferendum est, homunculi
obstant. Sed quid ego in hanc unam pestem animantium, ne dicam homines,
irascar? Hoc nimirum nostra effecit nimia facilitas: dum omnibus obsequi ultro
cupimus, omnium in nos temeritatem illeximus. Dederam mortalibus, ut duras et
indomitas eorum mentes nostrorum munerum admiratione mitigarem atque beneficiis
ad bene de nobis sentiendum flecterem, plura longe quam optare homines sit fas.
Namque principio dederam amoenissimum odoratissimumque perpetua florum copia
ver. Cupere se illi quidem dixere ut quam fructuum spem flores prae se ferrent
mature traderem: ea de re aestatem adieci, eique rei Vulcani fabros omniumque
ignium officinam exercui, quorum manu et opera intimis ab radicibus succus in
baccas educeretur atque in ramos fructumque concresceret. Quid tum? Demum
saturi, fructuum copia delectari se admodum atque cupere dixerunt ut pristinum
ver restituerem. Cessi quidem eorum libidini: collegi idcirco ab omni natura
gignendarum rerum igniculos atque baccis quasi thesauris inclusos fovi spiritu,
quo ad veris opus atque ornamentum servarentur. At improbi illi, tantorum a me
acceptorum commodorum immemores, ingrati, indigni mortales ac novarum semper
cupidi rerum temporumque, suique admodum impatientes, dum quae a me aut petant
aut optent non habent amplius, dum ultro eis commodo quae ne optare quidem
audeant, si modestiores sint, pro accepto beneficio nihil plus est quod
referant quam merum odium. Nunc aestum, nunc algores, nunc ventos exsecrantur,
et nos ea facere accusant quae suam in rem non sint, neque verentur dicere nos
ea facere quae vesani amentesque non facerent. Sed merito accusant, nam
eos prosequimur beneficiis, quos furialibus Erinnibus persequi est opus. Sed satis superque furoribus exagitantur,
quandoquidem se deorum superum haeredes deputant regnique partem deposcunt. Aut
quis maior inveniri potest furor quam versari in errore, trahi libidine,
impelli audacia, velle indigna, appetere immoderata, suis bonis nunquam nosse
perfrui, aliorum praemiis dolere, quae quidem sua secordia atque ignavia
recusent refugiantque consequi? Et breve sibi datum vitae spatium condolent qui
supini tam multis perdendis horis otio abutantur, et inter senescendum nihil
agendo marcescunt. Morbos et
aerumnas a diis importatas praedicant. De his quid est quod dicam, cum sit homo
homini aerumnarum ultima? Pestis est homo homini. Tu tibi, homo, tua voracitate, tua ingluvie tuaque
intemperatissimae libidinis incontinentia effecisti ut doloribus excruciere, ut
morbo langueas, ut ipsum te male ferendo perdas. Dolet mortalium dementiae et
mallem modestiori esse praeditos ingenio. Sed quid agam, quo me vertam? Quis ab
importunissimorum catervis obsessus oportunum sibi uspiam consilium reperiat? Quis tam ferreus, tam ad omnes
lacessentium impetus expositus atque obfirmatus erit, qui haec diutius
perferat? Hinc altercantium inter se expostulationibus obtundimur, hinc votis,
aut potius exsecrationibus obruimur. Nec tantarum molestiarum vexationumque
ullus adinvenietur modus? At invenietur quidem. Quid tum? Quo fruantur mundus
non placet. Hic status, haec rerum conditio gravis intolerabilisque est. Novam
vivendi rationem adinveniemus: alius erit nobis adeo coaedificandus mundus.
Aedificabitur, parebitur!».
|