Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER SECUNDUS.
      • -22-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-22-

 

Obmutuerant irato Iove ceteri omnes dii. At Momus, sentiens quid suis esset consecutus artibus in pertubandis tantopere et deorum et hominum rebus, exultabat animo sibique congratulans gloriabatur quod ex tam raro laedendi genere suas deprompsisset vindicandi facultates, quas quidem ridendo prosequeretur. Verum, ut ad suas dissimulandi artes rediret, composito ad mansuetudinem vultu, subridens «Adsis, quaeso», inquit «o Iuppiter, et quae dixero, si per tuam facilitatem licet, consideres sintne ex tua re an non. Hominum improbitate inprimis quantum videre licet offenderis, ac merito id quidem. Quis enim praeter te illorum ineptias diutius perferat? Et soleo saepe ipse mecum quaerere unde sit quod nulla re sis magis quam facilitate et mansuetudine ingratis atque immeritis homunculis parum acceptus. Sed vide par ne sit hos labores suscipere alium coaedificandi orbem ut ingratissimorum querelas fugias, vide ne id deceat tantis caeptis hominum insaniam velle habere castigatam. Tu tamen de tota re pro tua prudentia cogitabis. Quod si tandem istos voles homunculos pro sua temeritate atque procacitate multatos reddere, novi quid facto opus sit, potius quam ut tantam aedificandi rem aggrediare. Illi quidem, quod praeter cetera animantia erecto ad sidera spectanda vultu perstent, idcirco ex deorum se ortos genere praedicant et sua interesse deputant nosse quid quisque superum agat aut meditetur. Adde quod dictis factisque caelicolarum redarguendis delectantur et deorum vitam et mores censoria quadam lege praefinire atque praescribere non pudet. Quod si mihi credideris, Iuppiter, iubebis eos pedibus sursum versus et ima cervice obambulare manibus, quo et a ceteris quadrupedibus differant et manum a furtis, rapinis, incendiis, veneficiis, caedibus peculatuque absque teterrimis reliquis, quibus assuevere, flagitiis conferant ad perambulandi usum. Sed muto sententiam. Novi eorum mentes atque ingenia: pedibus ipsis furari, pedibus involare et cuncta perpetrare scelera triduo condiscent, ut nihil fieri posse commodius censeam quam ut muliercularum illis numerum ingemines. O quantum dabunt poenarum, quantos qualesque et quam assiduos cruciatus experientur! Animorum est carnifex mulier curarumque flamma furorisque incendium atque omnis tranquillitatis et otii pestis, calamitas atque pernicies. Sed hic iterum verto sententiam: deorum me superum movet ratio, nam unam admodum si addideris hominum generi feminam, tantum illa quidem ciebit malorum, tantas vexationes, tantos rerum turbines et tempestates excitabit ut non dubitem futurum quin ea, profligatis atque prostratis rebus hominum, caeli quoque fundamenta collabefactata ac penitus convulsa reddantur».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License