Tum Iuppiter ad Momum annuens
«Piccine» inquit «Mome, etiam dum seria agantur te exhibes ridiculum?». Tum Momus: «Enimvero» inquit «recte
admones: desino te ad risum et iocum verbis illicere et quod instat agam. Tu, o
rerum princeps, agedum, ac si fas per tuam facilitatem est, sic sciscitari
pervelim quidem intelligere tuane an deorum an hominum gratia et causa
instituas novum exaedificare mundum. Ego de me hoc fateor, non is sum qui
existimem habere te quippiam quod in tam pulchro absolutoque opere atque perfecto
amplius desideres, neque video cur in quo perficiendo omnem diligentiam tuam,
omnes ingenii vires exposueris, in eo innovando aliquid immutari posse, nisi
forte in deterius arbitreris. Sin aliorum te ratio in tantis caeptis commovet
et ita decresti velle illis morem gerere quorum causa haec aggrederis,
scrutandas tibi primum eorum sententias censeo quorum te causa et commoditas
moveat, ne forte his quibus gratificari studeas fias ingratus, tuis frustra
susceptis laboribus atque impensa. Et ea in re ediscendum principio iudico cupiantne illi quidem orbem novari
an corrigi, proxime intelligendum quamnam statuant futuri operis optimam esse
descriptionem. Interea ad deliberandum erit aliquid dandum spatii, quo aliud
sit cogitandi, aliud agendi tempus. Ceterum redarguendi ineptias, seu sint illi
quidem dii seu sint illi quidem homines, semper erit tibi, ni fallor, integrum
semperque patebit idem ipsum, ut possis ex sententia quicquid ad istorum poenam
statuas oportere. Verum id egisse intempestive, quod mature possis facere,
haudquaquam sapientis est, et omnis quidem maxima ex parte opera quae immatura
est cum perditur, tum etiam laedit. Vota demum, si videbitur, poteris interea
eo loci ad litoris margines exponere, quo mare ab tellure et ab his aer discriminetur.
Id si feceris, erit istorum nullus qui sibi fieri iniuriam possit merito
affirmare, et e medio quod amplius litigent tolletur. Adde quod eo erunt loci
vota exclusa, ut ea nullibi esse possis dicere».
|