Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER TERTIUS.
      • -2-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-2-

 

Sed ad rem proficiscamur. Itaque indicarat Iuppiter venisse in animum sibi ut deorum hominumve causa alium vellet orbem condere. Quod quidem institutum cum maiores, tum et minores dii mirum in modum comprobabant. Nam, uti fit, ad suos usus et commoditates eam rem interpretantes, quisque sibi prospiciebat: et qui fortassis erant inter caelicolas ignobiles atque alioquin privati, facile in eam spem adducebantur, ut sibi persuaderent a rerum novarum casibus aliquid adminiculi atque occasionis ad se honestandum appariturum, et contra qui auctoritate dignitateve praestabant non posse Iovem arbitrabantur tantis in rerum motibus primorum procerum carere consilio, quo fiebat ut sibi praescriberent hanc ipsam rem ad sui status robur et firmitatem fore accessuram. Hinc minores quidem dii quibus poterant artibus suadendi apud Iovem instabant ut pro suscepto instituto rem exequeretur; tum et primates optimatesque deorum causae huiusmodi satis admodum suffragabantur tacendo et interdum annuendo: sed qua esse opus arte apud principem intelligebant, ea tum docte utebantur. Suas quidem in agendis rebus cupiditates atque affectus dissimulando obtegebant, et quae inprimis affectabant, ea levibus quibusdam verborum inditiis sibi haudquaquam satis placere ostentabant, quo eorum consilium, cum rogarentur, utilitati principis ac reipublicae magis quam privatis emolumentis et studiis accommodatum videretur. Neque praeterea deerant ex deorum optimatibus qui quidem, seu quod animi quadam integritate atque maturitate in rebus Iovis versarentur, seu quod prudentis et bene consulti ducerent plus semper in omni re putare incommodi subesse quam appareat, Iovem idcirco admonerent ut tanto in opere incohando iterum atque iterum cogitaret, ne quid in perficiundo offenderet quo tanti caeptus interpellarentur: et praecavendum quidem, cum alias ob res, tum ne facti pigeat, ne quid in experiundo invisum atque impraemeditatum irrumpat, quominus res ex sententia succedat; accedebant et ii, qui propriis commoditatibus consulentes nullam rem aliam curabant praeter id, ut Iovem a suscepto innovandarum rerum instituto amoverent. Namque Iuno, votorum affluentia facta aedificatrix, quidvis poterat perpeti magis quam hominum populos perire, huicque causae praeter Herculem, qui quidem in servandis hominibus officio fungebatur, Bacchus et Venus et Stultitia dea et huiusmodi plerique alii, quod ab mortalium numero egregie colerentur, maximopere favebant. Tum et Mars, quod Aerugine architecto struendo porticu aeneo uteretur, cui centum columnas ferreas levissime rasas et perpolitas adamantinasque tecto tegulas destinarat, Iunoni ad res hominum servandas ultro sua et studia et operas accommodabat: namque ab hominibus quidem non modo materia et huiusmodi in dies suppeditabatur, verum et quo tersissimas redderet columnas callos atque sudorem excipiebat. Ergo hi quidem dii summopere elaborabant dissuadendo, hortando, poscendo ne quid temere aggrederetur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License