At Momus ipse secum, rerum tantarum
perturbatione motus, «Profeto» aiebat «est quod fertur, nullam inveniri tam
amplam voluptatem quae non pusilla sit, ubi tu aliis nequeas impertiri. Quanta
mea haec esset voluptas, si haberem quicum possem explicare sine periculo! O me
beatum, qui potui verbis adducere principem ut tantas res aggrederetur! Verum commovi hactenus, nunc impellendus
est. Sed quid ago? Multorum invidiam in me comparabo. Et quid tum? Oderint illi quidem ut lubet, modo
sim huic uni cordi. Is me Iuppiter dum non respuet, dum excipiet, ut facit,
benigne, plus satis habebo fautorum. Vel quis est qui deliro cum principe non
insaniat? At vincat, uti
aiunt, malum. Ergo tu, Mome, una cum grege id suadebis fieri, quod si forte iam
factum sit vituperes? Equidem
et quidni? Id agam, ut quaeque
placere principi sentiam, eadem quoque probare me ultro ostentem. Et quid ago? O me iterum felicissimum, qui meis artibus ita
mihi rem hanc paraverim, ut regem me admodum esse caelicolarum sentiam! Quid
erit posthac quod nequeat Momus, quando inieci inter proceres quo maximis inter
se studiis contendant, atque ita contendant ut sic me inde habituri forte sint
arbitrum? Hic igitur opus est
insistam. Atqui dissentiant quidem inter se conferet, quorum erga te impetum
metuas. Nam si qui horum in te insultaverint, tu ad hos alteros confugias, ubi
tot conspiratores adiunges tibi quot erunt ii ad quos concesseris. Sed de his
videro quae tempus feret: interea iuvat de Iovis in me gratia et benignitate
melius mereri. Commitiganda quidem et commoderanda eius mihi est animi
concitata ratio. Quid, si ei tradam optimas illas commonefactiones de regno
quas olim apud philosophos collectas redegi brevissimos in commentariolos?
Profecto, si legerit, sibi rebusque suis commodius consulet».
|