Haec Momus. At Iuppiter, uti est
vetus quidem et usitatus mos atque natura nonnullorum, ferme omnium principum,
dum sese graves atque constantes haberi magis quam esse velint, illic illi
quidem non quae ad virtutis cultum pertineant, sed quae ad vitii labem faciant
usurpant; quo fit ut cum quid prodesse forsan cuipiam polliciti sunt, in ea re
apud eos minimi pensi est fallere, et fallendo perfidiam et perfidia levitatem
atque inconstantiam suam explicare cognitamque reddere; cum vero molestos
nocuosque se cuivis futuros indixerint, omni studio et perseverantia libidini
obtemperasse, id demum ad sceptri dignitatem regnique maiestatem deputant;
itaque in suscepta iracundia plus dandum pertinaciae quam in debita gratia
retribuendum fidei statuunt. Sic hac in re Iuppiter neque odia dediscere suo
cum animo neque non meminisse iniuriarum apud alios videri cupiebat, sed cum
nullam inveniret novi condendi mundi faciem atque formam quam huic veteri non
postponeret atque despiceret, cumque intelligeret se initam provinciam satis
nequire commode per suas ingenii vires obire, instituit aliorum sibi fore opus
consilio. Sed ita peritorum sensus et mentes captare affectabat, ut si quid
forte dignum laude a quoquam in medium exponeretur, nullos inventori honores
aut gratias deberet, sibi vero invidiam hanc novandarum rerum inventi gloria
pensaret. Idcirco unum olim atque alterum deorum quos esse acutiores opinabatur
atque inprimis Momum, quem unum multo praestare ceteris omni laude ingenii
existimabat, detinebat verborum ambagibus atque cum his flectebat sermones
longa insinuatione, quoad illecti quid de tota re sentirent expromebant. Nullos
inveniebat quorum industriam probaret, ingenio perquam paucissimi excellebant,
rari qui cogitandi labores et investigandarum rerum studia non refugerent:
omnes tamen ita se gerebant ut eos facile intelligeres videri velle apud Iovem
plus sapere longe quam saperent. Sed cunctorum una ferme erat sententia, ut
quos apud mortales omnia nosse praedicant, philosophos, consulendos assererent:
illos quidem complura de his rebus maximis et gravissimis solitos cum mandare
litteris, tum in dies accuratissime pervestigare, et nihil esse rerum omnium de
quo non audeant propalam disceptare; valere quidem ingenio et suarum artium
cultu ut, si curam et diligentiam adhibeant, facile omnem difficultatem
absolvant.
|