Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER TERTIUS.
      • -5-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-5-

 

Cum audiret Iuppiter philosophos tantopere universo a caelo comprobari, non facile dici potest quam eos desideraret coram congredi et colloqui. Quod ni superiorem invidiam nova invidia coacervare esset veritus, fortassis adducebatur ut omnes illas philosophantium catervas cuperet inter deos caelicolas asciscere, quo deorum senatum tam illustrium patritiorum splendore ornatissimum redderet, sibique prudentissimorum consilio imperii sui rationes communiret. Vicit tamen quod in mentem venit non esse ex usu ut eos haberet apud se quibus non imperandum, sed ob insignem gravitatem atque dignitatem esset obtemperandum, habendos quidem apud se eos praesertim a quibus observari se metuique sentiat, non quos vereri oporteat. Accedere et illud, quod eos recusaret qui se recte facere edocerent, et eos sibi dari cuperet qui quaeque ipse ediceret facere non recusarent. Quae cum ita essent, diu multumque deliberabat quemnam ex suis ad philosophos consulendos mitteret: qua in disquisitione facile sensit quam non bene secum ageretur, dum nulli tam multos inter suos familiares adinvenirentur quorum posset opera praeclaris in rebus uti. At doluit quidem suos omnes tam esse omnino rudes atque imperitos ut nihil bonarum artium tenerent, nihil homine dignum nossent praeter id quod longo servitutis usu didicissent: id erat ad regiam lauto apparatu esse, ad principem assistere, appellentes arte quadam plaudendo excipere, confabellari, assentari, detinere, ut iam eos omnes cuperet ab se mittere atque amovere. Sed novos deligere quorum sibi essent mores ignoti minime conducere suis inceptis arbitrabatur. Idcirco, ne hac praesertim in re quam esse penitus occultissimam cuperet sese aliorum fidei atque taciturnitati committeret, instituit posito regio fastu solus atque ignobilis mortales adire philosophos tum consulendi, tum multo etiam visendi gratia. Sed prius, quo praestantissimorum philosophorum nomina, notas, effigies sedesque condisceret, habuit apud se Momum et quantum potuit quae ad rem facerent longis sermonibus expiscatus est. At hos inter sermones incidit ut de sinu Momus parvas tabellas Iovi porrigeret his dictis: «Fides amorque quo in te affectus sum, Iuppiter, efficit ut meas ipse partes duxerim aliquid studii et operae in tuis servandis atque augendis rebus exponerem, quoad id possem: idcirco ea sum aggressus cogitatione et meditatione quae ad imperii tui decus et dignitatem spectare arbitrabat. Tu ea, cum tibi erit otium, ex istis tabellis quibus mandata sunt cognosces, hac lege, ut quaeque tibi in his prudentiae partes minus satisfecerint, eas tu fidei acceptas referas».




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License