Susceptis Iuppiter tabellis et ab
se misso Momo, tabellas ne aperuit quidem sed neglectas reiecit in penetrali,
seque ad iter accinxit animo admodum alacri et prompto. Sed istiusmodi obivisse
peregrinationem postremo tulit ingrate: namque ut primum ad mortales appulit,
in Academiam forte ingressus, complures illic variosque mortalium repperit huc
et illuc et omnes per angulos vagando quaeritantes ac si abditum aliquem noctu
comperisse furem elaborarent. Quos adeo sollicitos intuens Iuppiter obstupuit
ipsoque in gymnasii vestibulo haesitavit. Mox ubi eos vidit lucilucas musculas
blacteas inter digitos gestantes atque his quasi in umbra positis pro igniculis
utentes risit, quoad ex quaeritantibus quidam «O» inquit «insolens, ne tu et
nostrum Iovem philosophorum percontatum accessisti!». Tum Iuppiter «Et quemnam»
inquit «perconter?». Tum illi «Platonem» inquiunt «naturae monstrum, quem
quidem hoc esse in gymnasio certo scimus, sed quo eum comperisse loco detur non
habemus. At eius interdum audire visi vocem sumus interdumque eius ob oculos
facies obversari credita est: verum ille nusquam minus. Sed quid agimus? Heus,
et tua ubinam luciluca est?». His verbis Iuppiter in suspicionem incidit atque
pertimuit ne ii, quos omnia etiam occultissima nosse sibi persuaserat, ludicra
istac veluti scaena exprobrarent sacrum ab se deorum insigne fore ita contectum
ut cum adesse coram deus intelligeretur, tamen nusquam satis dinosceretur.
Idcirco illinc secedens iam tum accusare initam profectionem suam incipiebat.
Interea sensit seducto quodam in viculi spatio intra putridum reiectumque
dolium multo hiatu oscitantem quempiam seque versantem; quo cum appulisset
propius et in dolio coactum hominem in globum demiraretur, accidit ut solis
radios qui adinfluebant interciperet. Ergo inclusus ille torvis oculis tetraque
voce increpans «Appage te» inquit «hinc, o insolens spectator! Si dare potis non es, ne adimito solem».
Tum Iuppiter, tanta abiectissimi hominis acrimonia concitus et rerum quae
ageret prae indignatione oblitus, «Tibi» inquit «aeternum si velim solem dabo
atque rursus adimam». Haec ille cum audisset, caput e dolio quasi testudo
proferens multa caepit conclamitare voce: «Accurrite, adeste populares» quoad
multitudo artificum advolavit. «Hunc» inquit «Iovem comprehendite, atque cogite
ut puteos atque cuniculos vestros sole oppletos reddat». Hic Iuppiter,
superiores Momi deaeque Virtutis casus repetens, nihil erat malorum quod non ab
insolenti quae circum irruerat multitudine exspectaret, beneque secum actum
deputabat si nihil plus quam dimidia multatus barba tam inepti consilii sui
poenas lueret. Hunc ita perterritum et titubantem intuens ex his qui
congruerant unus paterfamilias, homo sane frugi, «O» inquit «hospes, sine hunc
cynicum philosophum dignam se vitam degere, quandoquidem nihil sibi esse rerum
omnium relictum velit, praeterquam ut possit omnibus maledicere et mordere». At
Iuppiter, ubi hunc esse philosophum intellexit, nimirum ad conceptum metum
addidit novam suspicionem, istic se quoque agnitum existimans. Ergo nihil sibi antiquius ducit quam ut
consertissima ex plebe se illico proripiat atque abducat.
|