Ex urbe igitur excedenti evenit
ut cum prope vallum atque sepem horti cuiusdam pervaderet sensisse visus sit
nonnullos intus disceptantes de diis et maiorem in modum altercantes. Adstitit.
Hic altercantium unus elata voce forte sic dicere aggressus est: «Ut
intelligatis quid sentiam, hoc affirmo, rerum orbem non factum manu, neque tanti
operis ullos inveniri posse architectos: immortalem quidem ipsum esse mundum
atque aeternum; et cum tam multa in eo divina quasi membra conspiciantur,
statuo totam hanc machinam deum esse. Si ullus in rerum natura deus aut mortalis aut immortalis est, qui vero
contra periturum mundum opinetur? Num is insanire quidem deum posse putabit, an
ipse potius insaniet, ubi non conservatorem tantorum tamque absolutorum operum
deum, sed peremptorem futurum possit arbitrari? Alius contra «At ego inquit
«sic censeo, infinitos in horas concrescere atque consenescere capacissimum per
inane mundos minutissimis corpusculis concurrentibus atque congruentibus. «Num tu» inquit alius «deos tollis? Cave te esse ita impium sentiant: sunt
enim omnia plena deorum».
|