Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Leon Battista Alberti
Momus

IntraText CT - Lettura del testo

  • LIBER TERTIUS.
      • -9-
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

-9-

 

Haec audiens Iuppiter obstupuit atque non satis, prout sua ferebat suspicio, demirari poterat unde in hoc genus hominum tantum cognitionis incessisset ut se post sepem et vallum abditum et delitescentem agnoscerent. «Non igitur est» inquit «ut hic tuto diutius esse possim apud mortales», caelumque idcirco petiit, tanta de philosophis imbutus opinione, ut incredibili arderet cupiditate ediscendi quid demum docti illi pro suis institutis rebus decernerent; neque dubitabat illos quidvis rerum obscurissimarum atque difficillimarum nosse et posse, quorum tam praeclara in se dinoscendo exempla spectasset, et hanc opinionem augebat quod in Academia vidisset ex quaeritantibus illis aliquos nitenti barba et lauto apparatu, fluenti ab humeris purpura, leni incessu, commoderatis oculis obambulare ut eos caelo dignos et deorum habendos magistros existimaret. Sed pro instituto, cum operis gloriam sibi concupisceret et id suo se ingenio assequi non posse animadverteret, commento ad eam rem usus est eleganti. Namque accito Mercurio edicit uti ad se Virtutem deam ab inferis deducat: dedecere quidem tam insignem et praestantissimam dearum in tantis rebus agendis non accivisse. Neganti Mercurio deam male a superis diis atque inferis acceptam et ea fortassis de causa latitantem facile posse comperiri, «Apud philosophos illos tuos» inquit Iuppiter «ni fallor, invenies, qui se totos illi dedicarunt». Tum Mercurius «Cave» inquit «o Iuppiter, ullos inveniri posse putes tam vanos atque mendaces. Ut rem teneas, de illis ipse nonnumquam, quod Virtuti afficior, quaesivi eamne deam viderint: illi eam quidem apud se perquam familiarissime diversari deierant, at demum dea nusquam minus». Tum Iuppiter «Tu tamen» inquit «abi et percontare, sic facto opus est.» Sed ita agebat Iuppiter quod norat quam esset quidem Mercurius curiosus quamque novis in dies iungendis hospitiis paciscendisque commerciis delectaretur, quo futurum prospiciebat ut lingulax deus aliquid a peritissimis philosophis acciperet, cum de rebus deorum quae sciret et quae nesciret omnia suo pro more conferret, et id quidem peropportune ad suas institutas res fore ut referret.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License